라틴어 문장 검색

postera phoebea lustrabat lampade terras circumlocutio orientis diei;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 61)
prius est enim ut Aurora umbram dimoveat, post Phoebea lampas lustrat terras:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 77)
'recepti iterum cineres' semel ex Troia, semel a Diomede, qui dicitur ossa eius eruta cum Palladio reddidisse Aeneae:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 813)
quod autem dicit 'Pallas quem docuit', propter illud quod supra diximus, fingitur, quia ipse Romam Palladium detulit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 7042)
aius matris deum, quadriga fictilis Veientanorum, cineres Orestis, sceptrum Priami, velum Ilionae, palladium, ancilia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 1888)
alter cometes est, qui lampas appellatur et quasi fax lucet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 27226)
unde et Terentium turbas lampadas propter strepitum volunt dixisse, cum parcus senex
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 4326)
quo modo nunc quidem est, non video quo pacto ille, cui "in monte Oetaeo inlatae lampades" fuerint ut ait Accius, "in domum aeternam patris" ex illo ardore pervenerit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 41:4)
exhibe, exhibe, quaeso, Sexte Clodi, librarium illud legum vestrarum quod te aiunt eripuisse e domo et ex mediis armis turbaque nocturna tamquam Palladium sustulisse, ut praeclarum videlicet munus atque instrumentum tribunatus ad aliquem, si nactus esses, qui tuo arbitrio tribunatum gereret, deferre posses.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 12장 2:2)
qui prior es, cur me in decursu lampada poscis?
(페르시우스, 풍자, satire 643)
Huius in ore concretus sanguis, contusaque lumina flebant, stabant aerati scabra rubigine dentes, tabo lingua fluens, obsessa draconibus ora, atque inter torto laceratam pectore vestem sanguineam tremula quatiebat lampada dextra.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 124:13)
Dant rami cerasos, dant mala rubentia silvae, Palladiumque nemus pingui se vertice frangit.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 8:2)
sit torus et lecti genius secretaque lampas, quis tenera in nostrum veneris arbitrium.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 27:2)
Utinam nec umquam Pelii nemoris iugo Pinus bipenni concidisset Thessala, Nec ad professae mortis audacem viam Fabricasset Argus opere Palladio ratem, Inhospitalis prima quae ponti sinus Patefecit in perniciem Graium et barbarum!
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Phaedrus.2)
at tu, sic habeas ferientes cuncta sagittas, sic numquam rapido lampades igne vacent, sic regat imperium terrasque coerceat omnis Caesar, ab Aenea qui tibi fratre tuus, effice, sit nobis non inplacabilis ira, meque loco plecti commodiore velit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 320)

SEARCH

MENU NAVIGATION