라틴어 문장 검색

Rubor cum inflammatione mediocri est;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 22:2)
tumor ruborque multo ante incipiunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 30:3)
Crudum est autem, in quo magis quasi * uenarum motus est, et grauitas et ardor et distentio et dolor et rubor et durities et, si maior abscessus est, horror aut etiam febricula permanet;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 32:1)
Quod si paulo tardius subuenitur iamque etiam rubor est, qua rubet corpus si tumor quoque accessit, quacumque is est, id optimum auxilium est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 1장 1:2)
Stomachum autem infirmum indicant pallor, macies, praecordiorum dolor, nausea, et nolentium vomitus, in jejuno dolor capitis.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., VIII Stomacho laborantibus quae agenda sint. 2:1)
eaedemque palpebrae pallent, et idem pallor labra et nares decolorat;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VI De indiciis mortis. 4:1)
Quibus sine febre aliqua parte dolor, aut prurigo, cum rubore et calore est, ibi aliquid suppurat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 22:2)
At dolores capitis, quibus oculorum caligo, et rubor cum quadam frontis prurigine accedunt, sanguinis profusione, vel fortuita, vel etiam petita submoventur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 18:1)
Notae vero inflammationis sunt quatuor, rubor et tumor, cum calore et dolore.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, X Curatio symptomatum febrium. 3:1)
atque, ubi diutius manet morbus, totum corpus cum pallore quodam inalbescit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXIV De Regio morbo. 2:2)
rubor earum paulatim in atrum colorem convertitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXV De Elephantia. 1:5)
Interdum enim neque rubor, neque tumor ullus apparet;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VII De faucium morbis: et primum de angina. 1:4)
Interdum lingua faucesque cum rubore intumescunt, vox nihil significat, oculi vertuntur, facies pallet, singultusque est:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VII De faucium morbis: et primum de angina. 1:7)
Levius est, ubi tumor tantummodo ruborque est, cetera non sequuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VII De faucium morbis: et primum de angina. 2:1)
itaque rubore et tumore in praecordiis orto, scire licet fauces liberari.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VII De faucium morbis: et primum de angina. 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION