라틴어 문장 검색

Nam si vel minimos manu rapaci Hoc de palmite laeseris racemos, Nascetur, licet hoc velis negare, Inserta tibi ficus a cupressu.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XLIX4)
Non horti neque palmitis beati, Sed rari nemoris, Priape, custos, Ex quo natus es et potes renasci, Furaces, moneo, manus repellas Et silvam domini focis reserves:
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XL1)
Non per mystica sacra Dindymenes, Nec per Niliacae bovem iuvencae, Nullos denique per deos deasque Iurat Gellia, sed per uniones.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXXXI1)
Hoc nemus, hi fontes, haec textilis umbra supini Palmitis, hoc riguae ductile flumen aquae, Prataque nec bifero cessura rosaria Paesto, Quodque viret Iani mense nec alget holus, Quaeque natat clusis anguilla domestica lymphis, Quaeque gerit similes candida turris aves, Munera sunt dominae:
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XXXI1)
mussantque ivvencae dubitant, sicut mussat rex ipse Latinus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 7181)
male enim quidam quaestionem movent, dicentes, vitulam parvam esse nec congruere ut eam iam enixam esse dicamus, sed debere nos iuvencam sub- audire, ut sit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 302)
ego hanc iuvencam pono, vitulam ne forte recuses.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 303)
vitula enim est nomen aetatis, non quod tantum ante partum iuvencae possideant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 306)
non enim dicit aestatem esse, cum adhuc turgere gemmarum palmites dicat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 474)
iuvencae oblitae sunt pascuorum, stupuerunt ferae, flumina etiam sensu carentia cursus proprios retardarunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 33)
inde ubi iam validis stirpibus hic 'radicibus'. alii stir- pem pro ipsa materie vitium positam volunt, ut idem alibi "et ammorso signata in stirpe cicatrix". stirpibus solidioribus palmitibus, id est truncis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3671)
pestem meditata ivuencae Ionem dicit, Inachi filiam, quam in bovem conversam (Iuno) oestro percussisse dicitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1531)
atque inmemor herbae 'herbae' pro 'herbarum', ut ipse "inmemor herbarum quos est mirata iuvenca" et rursum "carpit enim vires paulatim uritque videndo femina nec ne- morum patitur meminisse nec herbae". ergo (ut) hic vel amore vel miraculo carminis oblivionem herbae factam dicit, ita illic occupa- tione morbi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4981)
75 P.L.M. Iam nunc algentes autumnus fecerat umbras atque hiemem tepidis spectabat Phoebus habenis, iam platanus iactare comas, iam coeperat uvas adnumerare suas defecto palmite vitis:
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 2:1)
Profecit vitium iamque error iussit inanis agricolas primos Cereri dare messis honores, palmitibus plenis Bacchum vincire, Palemque pastorum gaudere manu;
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION