라틴어 문장 검색

Interim Alboin invasit omnia usque ad Tuscia preter Romam et Ravennam, Ticinensis vero per tres annos se continentes, per obsides quas dederunt, iam videntes suorum fortia circa se subiugata, Langubardi se tradiderunt.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 111)
Igitur subiugata et ordinata Italia, ad Romam perrexit;
(Andreas Bergomas, Chronicon, 71)
Circa haec tempora in Vulgarorum gens divina aspiracio accensa est, quatenus christiani fierent et Christum dominum colerent, quoniam tantus amor caritatis in eorum regem pervenit, ut per se ipse ad aecclesiam beati Petri Roma venisset, et ibi dona obtulit, et a domno papa Nicholaus catholica fide munitus, divinitatis scientiae instructus, baptizatus et fide sancta confirmatus, recepit doctores ab eodem domno apostolico, suam reversus est patriam.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 1316)
Karolus rex perrexit ad Romam, et ad ecclesiam beati Petri dona obtulit ab apostolico Iohanne unctus, et honore imperii coronatus, in Papia reversus est, mense Ianuario, suprascripta indictione nona.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 1814)
Cumque idem Karolus imperator de Roma reversus in Papia sederet, audivit quod Karlomannus, Hludovici filius, contra eum veniret;
(Andreas Bergomas, Chronicon, 191)
Tunc Carlomannus Romam perrexit ibique se totondit et in Serapte monte monasterium aedificavit in honore sancti Silvestri.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 746 6:2)
Ibique domnus Carolus in sua castra natalem Domini celebravit et pascha in Roma.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 773 54:1)
Et revertente domno Carolo rege a Roma, et iterum ad Papiam pervenit, ipsam civitatem coepit et Desiderium regem cum uxore et filia vel cum omni thesauro eius palatii.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 774 55:2)
Tunc sumpto consilio, ut iter perageret orationis causa partibus Romae, una cum uxore sua domna Hildegarde regina.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 780 77:1)
Et supradictum iter peragens celebravit pascha in Roma.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 781 78:2)
Tunc domnus rex Carolus supradicto itinere ita peragens Romam venit et valde honorifice a domno apostolico Adriano receptus est;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 787 95:2)
Et reversus est sepenominatus piissimus rex et celebravit pascha cum domno apostolico in Roma.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 787 95:13)
Quo accepto peracta Deo largitori omnium bonorum gratiarum actione idem vir prudentissimus atque largissimus et Dei dispensator magnam inde partem Romam ad limina apostolorum misit per Angilbertum dilectum abbatem suum;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 796 116:5)
qui statim Romam profectus est, et rex Aquasgrani palatium suum reversus est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 799 132:3)
Ibi ordinata in Beneventanos expeditione post septem dierum inducias Romam iter convertit et exercitum cum Pippino filio suo in Beneventanorum terras praedatum ire iussit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 800 143:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION