라틴어 문장 검색

Cui hiems in tantum prolixa successit et aspera, ut non solum minores rivi ac mediocres fluvii, verum ipsi maximi ac famosissimi amnes, Rhenus videlicet ac Danubius Albisque ac Sequana caeteraque per Galliam atque Germaniam oceanum petentia flumina, adeo solida glacie stringerentur, ut tricenis vel eo amplius diebus plaustra huc atque illuc commeantia velut pontibus iuncta sustinerent;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 821 275:2)
Expedicio facta in Saxoniam, et usque ad oceanum trans omnes paludes et invia loca transitum est;
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 16:4)
"Rupisti potumque michi riuoque decorem."
(ANONYMUS NEVELETI, De lupo et agno 3:6)
Nec tibi nec riuo nocui.
(ANONYMUS NEVELETI, De lupo et agno 3:8)
Silua sonat, fugiunt lepores, palus obuiat, herent.
(ANONYMUS NEVELETI, De leporibus et ranis 31:1)
quippe et illis, quibus curriculo confecta uia opus est, adeo uti praeoptent pendere equo quam carpento sedere, propter molestias sarcinarum et pondera uehiculorum et moras orbium et salebras orbitarum - adde et lapidum globos et caudicum toros et camporum riuos et collium cliuos - hisce igitur moramentis omnibus qui uolunt deuitare ac uectorem sibimet equum deligunt diutinae fortitudinis, uiuacis pernicitatis, id est et ferre ualidum et ire rapidum,
(아풀레이우스, 플로리다 21:2)
nam et optimi casei bonam partem avide devoraverat, et haud ita longe radices platani lenis fluvius in speciem placidae paludis ignavus ibat argento vel vitro aemulus in colorem.
(아풀레이우스, 변신, 1권 17:6)
"Quid, oro, me post Lethaea pocula iam Stygiis paludibus innatantem ad momentariae vitae reducitis officia?"
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:68)
"qui praeter altitudinem nimiam super quendam etiam vastissimum lapidem propter iacentem reddens, perfracta diffissaque crate costarum rivos sanguinis vomens imitus, narratisque nobis quae gesta sunt, non diu cruciatus vitam evasit:"
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:28)
"Videsne insistentem celsissimae illi rupi montis ardui verticem, de quo fontis atri fuscae defluunt undae proxumaeque conceptaculo vallis inclusae Stygias irrigant paludes et rauca Cocyti fluenta nutriunt?"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:100)
Lacunosis incilibus voragi- nosam, partim stagnanti palude fluidam et alibi subluvie caenosa lubricam.
(아풀레이우스, 변신, 9권 9:2)
Lacrimarum fluit rivus
(ARCHIPOETA, II18)
fluebant ab oculis lacrimarum rivi,
(ARCHIPOETA, V61)
Eadem ratione idem Vergilius inamabilem dixit Stygiam paludem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VI 13:1)
Idcirco palus destitutus est in foro eoque adductus suae civitatis nobilissimus homo M. Marius.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 4:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION