라틴어 문장 검색

piperis grana XXX ex passi tribus sextariis decocuntur, donec mellis crassitudo his fiat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 25장65)
Aut eiusdem passi heminae tres usque eo coquuntur, donec extracta inde gutta indurescat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 25장67)
Cicatricem post omnia haec commode inducit Lycium ex passo aut lacte dilutum, vel etiam per se impositum siccum linamentum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장287)
aut ex eadem aqua subactam farinam cupresso adiecta aut, si tenerius corpus est, lenticulam.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장326)
dandusque ei murrae et uvae taminia par modus ex passi hemina;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장77)
Si qua circa duriora sunt, ad ea mollienda vel malva contrita vel faeni Graeci linive semen ex passo coctum superdandum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장212)
Crocum quoque, Lycium, aerugo, murra, cinis aequis portionibus recte miscentur, et ex passo cocuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장402)
— Super utrumque oportet inponere elaterium aut lini semen contritum et aqua coactum aut ficum in aqua decoctam aut emplastrum tetrapharmacum ex aceto subactum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 3장9)
nocte vero, quo commodior quies veniat, non alienum est superinponere candidi panis interiorem partem ex vino subactam:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장53)
aut hyoscyami folia cum ovi vitello cocti aut farinam cum acaciae suco vel passo aut mulso;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장157)
succurritque et his et aridae lippitudini, si quis panem ex vino subactum super oculum inponit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장354)
Si vehemens inflammatio somnum ex toto prohibet, adici cataplasmati debent papaveris cortices fricti atque contriti, sic ut ex his pars dimidia sit, eaque tum simul et passo mixto decoquatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장13)
Vel castorei, murrae, papaveris lacrimae pares potiones cum passo.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장24)
Radix quoque ea, quam dulcem appellant, contusa et in passo mulsove decocta idem praestat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 10장6)
passi quam dulcissimi tres heminae ad unam cocuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 10장26)

SEARCH

MENU NAVIGATION