라틴어 문장 검색

ex isdem lana sucida;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 2장 1:6)
Non alienum est etiam, ubicumque uulnus graue est, imposito quo id iuuetur, insuper circumdare lanam sucidam ex aceto et oleo;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 41:1)
deinde emplastrum supra dari, et super id sucidam lanam.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 51:4)
Lanae sucidae superuacuus usus est:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 57:3)
Linteolo an lana excipiatur, nihil interest.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 8:4)
Vbi facta unitas est, demitti debet lana mollis bene carpta, quae id excipiat, superque oculos inponi.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 10:5)
Vbi auris repleta est, super lana mollis addenda est, quae umorem intus contineat.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 3:5)
Si pulex intus est, conpellendum eo lanae paulum est, quo ipse is subit et simul extrahitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 24:2)
Si non est secutus aliudue animal est, specillum lana inuolutum in resina quam glutinosissima maximeque terebenthina demittendum, idque in aurem coiciendum ibique uertendum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 24:3)
Tum in narem ipsam mel cum exiguo modo resinae terebenthinae coiciatur (quod specillo quoque inuoluto lana fit) adtrahaturque spiritu is sucus, donec in ore gustus eius sentiatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 8장 2:2)
inuoluendumque lana specillum est, et in eo medicamento tinguendum, eoque ulcera inplenda sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 8장 4:4)
tum extrinsecus admouendus per spongiam uapor aquae calidae, inponendumque ceratum ex cyprino exue irino factum, lanaque id conprehendendum, caputque uelandum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 9장 1:3)
Specillum quoque lana inuolutum in calidum oleum demittitur, eoque ipse dens fouetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 9장 3:1)
Quicquid dentibus admotum est, nihilo minus supra maxillas ceratum, quale supra posui, esse debet lana optentum.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 9장 3:7)
Quod si puer est, cui id incidit, specillum lana inuolutum in medicamentum demittendum est, et super ulcus tenendum, ne per inprudentiam adurentia deuoret.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 15장 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION