라틴어 문장 검색

Stemus igitur in nomine Domini nunc conjuncti, etsi pauci, virtus Dei magna ad omnia, qui pro ejus gratia parati sumus instare et sustinere pericula.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 48:7)
Nec mora, his quatuor conjunctis et conspiratis in Christi nomine ex admonitione Veneti ad omnem assultum urbis, viginti milites Tankradi in momento eis adjuncti sunt, unanimiter sic conspirati, ut ex machina hac compositam turrim urbis penetrare, aut certe ante eamdem turrim in eodem loco vellent deperire.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 48:8)
Ab illo siquidem die cardinalis et [0596C] patriarcha in summa amicitia conjuncti sunt, facientes sibi cumulos ex oblationibus fidelium, ciborum vinique ac potus plenitudine nocte ac die in locis remotis perfruentes, omnia tamen haec rege ignorante.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 103:3)
Qui statim regis imperio acquievit, et de mari per Brachium S. Georgii descendens cum quibusdam de comitatu electis, imperatori in palatio suo locutus, sacramento ei conjunctus et subjectus factus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 8:4)
- Postulatio Bertranni pro restitutione paris Antiochiae, et responsio Tankradi.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 11:2)
Potentioribus enim pares esse non possumus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 46:16)
Unde Tullius subiunxit, "Omniumsocietatum nulla prestantior est, nulla firmior, quam cum viri boni moribussimiles sunt familiaritate coniuncti."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 77:6)
Et sicutvirtutibus sunt vitia, ita bonis mala sunt coniuncta, et ideo virtus quesepe est in aliquo reputatur ei pro vitio et criminatur inde.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 13:11)
Cuilibet ipse pari contempseris ut sociari.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 95:21)
nam sui sunt necessarii et propinqui, tui vero sunt remoti et longinqua parentela conjuncti.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 209:8)
"Contendere cum superiori furiosum est vel periculosum, cum pari dubium, cum minore verecundum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 240:1)
quo non indigueris, par ipsius eris;
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 39:4)
vestrum erit par exsequi".
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 5. In quo genere causae fatum incidat 2:4)
Tres ergo mensurae, una similago, hoc est, unum erat sacrificium quod venerabili Trinitati, pari quadam mensura devotionis, et congrua plenitudine pietatis oblatum est.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 8장 3:31)
Ergo qui alii non pepercit peccatori, et munus ei remissionis peccatorum inviderit, ipse sibi spem remissionis eripiet, et erit in eo pari mensura vindicta de gratia.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 2:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION