라틴어 문장 검색

patet ecce fidelibus ampli via lucida iam paradisi, licet et nemus illud adire, homini quod ademerat anguis.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus circa exequias defuncti44)
at diversa procul regionibus in paradisi praemia constituit maiestas gnara futuri spiritibus puris et ab omni labe remotis, quique Gomorraeas non respexere ruinas, aversis sed rite oculis post terga tenebras liquerunt miseri properanda pericula mundi.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1219)
Credat aliquis pecuniam esse versatam in eo iudicio, in quo reus erat P. Clodius ob id adulterium, quod cum Caesaris uxore in operto commiserat violatis religionibus eius sacrificii, quod pro populo fieri dicitur sic summotis extra consaeptum omnibus viris, ut picturae quoque masculorum animalium contegantur ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 2:1)
iam te circumstant paradisi milia sacri;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Volusiano Fratri salutem 2:15)
Et si paradisum nominemus, locum divinae amoenitatis recipiendis sanctorum spiritibus destinatum, maceria quadam igneae illius zonae a notitia orbis communis segregatum, Elysii campi fidem occupaverunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 47장 12:5)
Nam cum primi parentes nostri in paradiso deliquissent, inmortalitatem, quam acceperant, recto Dei iudicio perdiderunt.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 5:9)
ea legio linteata ab integumento consaepti, in quo sacrata nobilitas erat, appellata est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 559:2)
inter quae Gallus et Galla, Graecus et Graeca in foro bovario sub terram vivi demissi sunt in locum saxo consaeptum, iam ante hostiis humanis, minime Romano sacro, imbutum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 680:2)
cum de paradiso virginitatis eiectum tunicis vult vestire pelliciis, quas Helias ad paradisum rediens proiecit in terram?
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 12:9)
Denique ut lectionis divinae exemploutamur, in paradiso est positus homo, ut ederet de lignovitae, et caeteris paradisi lignis:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 1장 3:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION