라틴어 문장 검색

nunc parcere temptans, Nunc offerre uolens, tandem negat ipse quod optat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 2:14)
"Virgo parens rerum, superum germana meique Filia, celestis ortu, tamen incola terre, In terris que sola sapis diuina meeque Exemplum deitatis habes, fastidia mundi Que relevas fletusque tuo solamine tergis, Non tua degenerat a summa mente uoluntas, Nam patris ad uotum suspirat nata;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 12:1)
Non minor in donis Racio succedit et omne Diffundit munus, nunc primum prodiga donis, Iampridem que parca fuit jam parcere dono Desinit, ipsa tamen redeunt cum fenore dona.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 8:1)
Sic instet uicio quod rerum parcat honori, In commune bonum ne lux abscondita parce Luceat et uirtus det fructus clausa minores, Interius sibimet ut pauci uiuat et extra Vt plures, intus sibi uiuens, pluribus extra;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 10:4)
Hic fluuius, uariis currens anfractibus, intrat Torrentem, preclusus aquis, cogitque fluentum Degenerare luemque suam partitur eidem:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 34:8)
Post alios in bella furens et promptus in arma, Sublimi prouectus equo gestuque superbus, Excedens habitu uerboque superfluus, actu Degenerans Excessus adest, bellique furorem Preuenit, et cunctis bellandi suggerit iras.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 16:14)
Inque colum clauam uertens, in pensa sagittas, In fusum pharetras, Alcides degener armis Totus femineos male degenerauit in actus".
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 12:20)
Activi generis sexus, se turpiter horret [0431B] Sic in passivum degenerare genus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 1:10)
cujus non adulterina auri materies ab ipsius honore degenerans, luce sophistica oculos parallogizans, sed ipsius nobilitas ministrabat [0433B] essentiam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:28)
In quibus vix a vera degenerantibus essentia, sub picturae ingenio flores amoenabantur umbratiles.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:176)
Haec hominem in bestiam degenerando transmutat, ista hominem in deum potentialiter transfigurat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:27)
humanum namque genus a sua generositate degenerans, in conjunctione generum barbarizans, venereas regulas immutando, nimis irregulari utitur metaplasmo:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:30)
Consequenter etiam Dioneae artis analogiam devitans, in anastrophem vitiosam degenerat;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:33)
Mirrha etiam cupidinis aculeis stimulata in patris dulcore, a filiae amore degenerans, cum patre matris exemplavit officium.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:40)
Per hujus etiam detractionem, pudor in hypocrisim degenerat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 58:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION