라틴어 문장 검색

tandem urbanus ad hunc "quid te iuvat" inquit, "amice, praerupti nemoris patientem vivere dorso?
(호라티우스의 풍자, 2권, 06장56)
tu scabie frueris mali, quod in aggere rodit qui tegitur parma et galea, metuensque flagelli discit ab hirsuta iaculum torquere capella.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V73)
coturnix nulla umquam pro patre cadet, sentire calorem si coepit locuples Gallitta et Pacius orbi, legitime fixis vcstitur tota libellis N porticus, existunt qui promittant hecatomben, quatenus hic non sunt nec venales elephanti, nec Latio aut usquam sub nostro sidere talis belua concipitur, sed furva gente petita arboribus Rutulis et Turni pascitur agro, Caesaris armentum nulli servire paratum privato, siquidem Tyrio parere solebant Hannibali et nostris ducibus regique Molosso horum maiores ac dorso ferre cohortis, partem aliquam belli, et euntem in proelia turrem.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XII31)
Frena Pelethronii Lapithae gyrosque dedere Inpositi dorso atque equitem docuere sub armis Insultare solo et gressus glomerare superbos.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 19:1)
Configunt parmam, tinnit hastilibus umbo, Aerato sonitu galeae:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, III. 3:3)
Frena Pelethronii Lapithae gyrosque dedere Inpositi dorso, atque equitem docuere sub armis Insultare solo et gressus glomerare superbos, cur Virgilius equi officium equiti dederit?
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IX. 8:2)
Longior educto qua surgit in aera dorso, Gallica rura videt, devexasque aspicit Alpes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:57)
Et gens quae nudo residens Massylia dorso Ora levi flectit frenorum nescia virga:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:66)
Te Lacedaemonio velat toga lota Galaeso Vel quam seposito de grege Parma dedit:
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XLIII2)
At tua centenis incumbunt tecta columnis Et libertinas arca flagellat opes, Magnaque Niliacae servit tibi glaeba Syenes, Tondet et innumeros Gallica Parma greges.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XIII2)
At te protexit superu=m pater, et tibi, Caesar, Pro iaculo et parma fulmen et aegis erat.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XX4)
Summa licet velox, Agathine, pericula ludas, Non tamen efficies, ut tibi parma cadat.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXXVIII1)
arte opus est, ut tibi parma cadat.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXXVIII5)
Mitior in magno clamor furit amphitheatro, Vincenti parmae cum sua turba favet.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXVIII5)
Velleribus primis Apulia, Parma secundis Nobilis;
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CLV Lanae albae1)

SEARCH

MENU NAVIGATION