라틴어 문장 검색

tum Caesar populum edicto increpuit atque omne iter quo damnati ad poenam ducebantur militaribus praesidiis saepsit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 45장4)
Damnatus isdem consulibus Tarquitius Priscus repetundarum Bithynis interrogantibus, magno patrum gaudio quia accusatum ab eo Statilium Taurum pro consule ipsius meminerant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 46장1)
Seneca interim, durante tractu et lentitudine mortis, Statium Annaeum, diu sibi amicitiae fide et arte medicinae probatum, orat provisum pridem venenum quo damnati publico Atheniensium iudicio extinguerentur promeret;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 64장5)
odisse coepi, postquam parricida matris et uxoris, auriga et histrio et incendiarius extitisti.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 67장4)
Sed Nero vocato senatu, oratione inter patres habita, edictum apud populum et conlata in libros indicia confessionesque damnatorum adiunxit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 73장1)
at in senatu cunctis, ut cuique plurimum maeroris, in adulationem demissis, Iunium Gallionem, Senecae fratris morte pavidum et pro sua incolumitate supplicem, increpuit Salienus Clemens, hostem et parricidam vocans, donec consensu patrum deterritus est, ne publicis malis abuti ad occasionem privati odii videretur, neu composita aut oblitterata mansuetudine principis novam ad saevitiam retraheret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 73장4)
ac vulgato eius indicio inter damnatos magis quam inter reos Anteius Ostoriusque habebantur, adeo ut testamentum Antei nemo obsignaret, nisi Tigellinus auctor extitisset monito prius Anteio ne supremas tabulas moraretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 14장7)
igitur flentis queritantisque qui aderant facessere propere Thrasea neu pericula sua miscere cum sorte damnati hortatur, Arriamque temptantem mariti suprema et exemplum Arriae matris sequi monet retinere vitam filiaeque communi subsidium unicum non adimere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 34장3)
pars populi integra et magnis domibus adnexa, clientes libertique damnatorum et exulum in spem erecti:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 4장5)
neque erat adhuc damnati principis exemplum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 16장9)
Nonium, Donatium, Romilium, Calpurnium centuriones, de quibus supra rettulimus, occidi iussit, damnatos fidei crimine, gravissimo inter desciscentis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 59장3)
igitur versare sententias et huc atque illuc torquere, hostem et parricidam Vitellium vocantes, providen- tissimus quisque vulgaribus conviciis, quidam vera probra iacere, in clamore tamen et ubi plurimae voces, aut tumultu verborum sibi ipsi obstrepentes.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 85장9)
mox damnatus est Faustus, nequaquam eo adsensu civitatis quem pessimis moribus meruerat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 10장9)
is legibus nocens et tempore Neronis falsi damnatus inter alia belli mala senatorium ordinem reciperaverat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 86장2)
is mox adultus, inter septimanos a Galba conscriptus, oblatum forte patrem et vulnere stratum dum semianimem scrutatur, agnitus agnoscensque et exanguem amplexus, voce flebili precabatur placatos patris manis, neve se ut parricidam aversarentur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 25장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION