라틴어 문장 검색

ignoscere se statim, ne tam promptus in pavorem longiore sollicitudine aegresceret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 25장11)
didicere iam barbari quoque ignoscere vitiis blandientibus, et interventus civilium armorum praebuit iustam segnitiae excusationem:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 16장 4:2)
grata erat memoria Capitonis, et apud saevientis occidere palam, ignoscere non nisi fallendo licebat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 58장5)
nec Otho quasi ignosceret sed deos testis mutuae reconciliationis adhibens, statim inter intimos amicos habuit et mox bello inter duces delegit, mansitque Celso velut fataliter etiam pro Othone fides integra et infelix.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 71장6)
placuit ignoscentibus verso nomine, quod avaritia fuerat, videri maiestatem, cuius tum odio etiam bonae leges peribant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 77장10)
tu quod me incognitum tentasti tuique similem existimasti, non miror tibique ignosco;
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 4장 3:1)
denique tempore extremo etiam quibus nondum ignouerat, cunctis in Italiam redire permisit magistratusque et imperia capere;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 75장 4:1)
Curiam, in qua occisus est, obstrui placuit Idusque Martias Parricidium nominari, ac ne umquam eo die senatus ageretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 88장 1:4)
dixit autem ius non diligentia modo summa sed et lenitate, siquidem manifesti parricidii reum, ne culleo insueretur, quod non nisi confessi adficiuntur hac poena, ita fertur interrogasse:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 33장 1:2)
et cum de falso testamento ageretur omnesque signatores lege Cornelia tenerentur, non tantum duas tabellas, damnatoriam et absolutoriam, simul cognoscentibus dedit, sed tertiam quoque, qua ignosceretur iis, quos fraude ad signandum uel errore inductos constitisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 33장 2:1)
'ignoscas,' inquit, 'rogo, si quid aduersus te liberius sicut senator dixero.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 29장 1:3)
quin et Artabani Parthorum regis laceratus est litteris parricidia et caedes et ignauiam et luxuriam obicientis monentisque, ut uoluntaria morte maximo iustissimoque ciuium odio quam primum satis faceret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 66장 1:3)
nec abhorret a ueritate, cum sint quidam auctores, ipsum postea etsi non de perfecto, at certe de cogitato quondam parricidio professum;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 12장 3:1)
Parricidia et caedes a Claudio exorsus est;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 33장 1:1)
Iunxit parricidio matris amitae necem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 34장 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION