라틴어 문장 검색

Hinc igitur coepit multum superbiae deponere confractus et ad agnitionem venire divina plaga, per momenta doloribus extensus.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 9장11)
ad quam quidem operationem nec homo unus, nec domus una, nec una vicinia, nec una civitas, nec regnum particulare pertingere potest.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 3:11)
Et quia potentia ista per unum hominem seu per aliquam particularium comunitatum superius distinctarum tota simul in actum reduci non potest, necesse est multitudinem esse in humano genere, per quam quidem tota potentia hec actuetur;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 3:25)
Potentia etiam intellectiva, de qua loquor, non solum est ad formas universales aut speties, sed etiam per quandam extensionem ad particulares:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 3:29)
Et quia quemadmodum est in parte sic est in toto, et in homine particulari contingit quod sedendo et quiescendo prudentia et sapientia ipse perficitur, patet quod genus humanum in quiete sive tranquillitate pacis ad proprium suum opus, quod fere divinum est iuxta illud "Minuisti eum paulominus ab angelis", liberrime atque facillime se habet.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 4:3)
Est enim quoddam totum ad regna particularia et ad gentes, ut superiora ostendunt;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 7:3)
Prima igitur συζυγία nervorum talium petit oculos, et dat illis agnitionem specierum et discretionem colorum:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 21:1)
sine nomine sine agnitione, aut sine dignitate.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 5583)
generis agnitio, et civitatis nomen, quod ei nullus umquam praedixerat, sed solus indicat pater.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 7372)
quoniam etiam abscisi vultus necdum agnitionis amiserant notas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 4702)
Verum usibus Astronomicis accommodatior est calculus particularis qui sequitur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. VI. De inventione motuum in Orbibus datis. 29:3)
Quam pulchrae sunt urbes quae, etiam in sua architectonica forma, plenae sunt spatiorum quae coniungunt, vincula efficiunt, alterius hominis agnitionem fovent!”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 198:9)
154. Agnitio peculiaris dignitatis hominis pluries cum turbida vita conflictatur quam debent personae nostris in urbibus agere.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 200:1)
In fide vita, quatenus filialis exsistentia, agnitio est primigenii et absoluti doni, quod in fundamento positum est hominis exsistentiae, atque summatim sententia sancti Pauli ad Corinthios referri potest:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 30:4)
In huius originis patefactione eiusque agnitione tantum converti possumus, ut in nobis operetur salus et nostram vitam fecundam reddat, bonis fructibus repletam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 30:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION