라틴어 문장 검색

Tunc incipiunt gemmare arbores, germinare fructus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 3:12)
Ergo quasi germinantis correctionis, licet non magnum aliquod, tamen vexit insigne et folium oleae, in qua arbore oliva generatur, ex qua oleum conficitur, quo materiale hoc lumen fovetur, et tenebrarum fugatur obscuritas.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 2:7)
correctio autem quasi radicem sui poenitentiam habet, quae poenitentia non potest in turbidis, sed in iis qui spiritalem jam sermonem acceperint, germinare.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 2:10)
Si diluvii tempore natum est folium, advertit utique justus nova semina misericordiae fructificasse coelestis, ut radices arborum viverent, et quasi resumpta anima fetus germinarent vetustos, atque in assuetos partus redirent, quorum indicium praemissa folia demonstrarent.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 3:7)
etsi sub aqua plerumque herbae soleant germinare:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 20장 5:2)
tamen ut scrupulus omnis possit auferri, quid magnum si Deo jubente, uno die quo imminuta fuerit aqua, statim germinavit et terra, cum idem sit fructuum reparator et conditor, atque operis sui usum non fuerit oblitus?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 20장 5:3)
Denique habes et in Genesi statim quod jusserit ut terra herbam pabuli germinaret, et lignum fructiferum cum fructu suo, et statim ejecit terra herbam pabuli, habentem semen secundum genus, et lignum fructiferum;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 20장 5:4)
Non est igitur utile, cum vitiorum aliqua confusio est quae mentem occupet, serere aliquas cogitationes, atque generare et parturire mentem.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 21장 4:5)
Cum autem compressae fuerint cupiditates, et mens requieverit, tunc seminario quodam disceptationis accepto, virtutes possunt et bona opera germinari.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 21장 4:6)
Ideo coniuncti terram proscindunt boves, ut in futurum laeta germinent sata.
(아풀레이우스, 변신, 9권 8:4)
ac dum ludicris scaenicorum choreis primitiae spectaculi dedicantur, tantisper ante portam constitutus pabulum laetissimi graminis, quod in ipso germinabat aditu, libens affectabam, subinde curiosos oculos patente porta spectaculi prospectu gratissimo reficiens.
(아풀레이우스, 변신, 10권 29:6)
"tuo nutu spirant flamina, nutriunt nubila, germinant semina, crescunt germina."
(아풀레이우스, 변신, 11권 25:5)
Nec vestrum otium necessitatibus ecclesiae praeponatis, cui parturienti si nulli boni ministrare vellent, quo modo nasceremini, non inveniretis.
(아우구스티누스, 편지들, 15. (A. D. 398 Epist. XLVIII) Domino Dilecto et Exoptatissimo Fratri et Conpresbytero Eudoxio et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 2:2)
Haec est uberior fecundiorque felicitas non ventre gravescere sed mente grandescere, non lactescere pectore sed corde candescere, non visceribus terram sed caelum orationibus parturire.
(아우구스티누스, 편지들, 37. (A. D. 413 Epist. CL) Dominarum Honore Dignissimis Merito Inlustribus et Praestantissima Filiabus Probae et Iuli An Ae Augustinus In Domino salutem7)
Nolo apud tuam venerationem gravare quem nutriendum collegi, nolo deserere quos colligendos timoribus et doloribus parturivi, et quo modo utrumque agam, reperire non possum.
(아우구스티누스, 편지들, 47. (A. D. 423 Epist. CCIX) Domino Beatissimo et Debita Caritate Venerando Sancto Papae Caelestino Augustinus In Domino salutem 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION