라틴어 문장 검색

Amavit autem Roboam Maacha filiam Absalom super omnes uxores suas et concubinas; nam uxores decem et octo duxerat, concubinas autem sexaginta. Et genuit viginti octo filios et sexaginta filias.
르하브암은 아내 열여덟 명과 소실 예순 명을 거느리고 아들 스물여덟 명과 딸 예순 명을 두었지만, 아비살롬의 딸 마아카를 어떤 아내나 소실보다 더 사랑하였다. (불가타 성경, 역대기 하권, 11장21)
Qui submittentes bolidem invenerunt passus viginti; et pusillum inde separati et rursum submittentes invenerunt passus quindecim;
그래서 추를 내려 보니 스무 길이었고, 조금 더 나아가서 다시 추를 내려 보니 열다섯 길이었다. (불가타 성경, 사도행전, 27장28)
Ego igitur, oppido quodam oriundus quod in ingressu minoris Britannie constructum, ab urbe Namnetica versus orientem octo credo miliariis remotum, proprio vocabulo Palatium appellatur, sicut natura terre mee vel generis animo levis, ita et ingenio extiti et ad litteratoriam disciplinam facilis.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE LOCO NATIVITATIS EIUS 1:1)
Conferebam cum his que in corpore passus olim fueram quanta nunc sustinerem;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE COMBUSTIONE IPSIUS LIBRI 3:5)
Fuerunt autem octo, qui absque ulla reverentia sancti decreverant satisfacere suae vesanae voluntati rapiendo furtim omnia quaecumque invenissent sibi utilia infra eiusdem monasterii septa.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 18:3)
si aequis in probitate passibus ambulare noscuntur, aequaliter earum amor est eligendus secundum Angliae reginae Alinoriae opinionem.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, D. 귀족남성이 중류층 여성과 나누는 이야기 10:5)
Gramatice tractus pertractat apostata noster, Pigrius in dictis torporis somnia passus;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 28:5)
Et si non equo passu contendere primo Possit equo, non aura tamen fugitiua secundum Preuenit, immo pari cursu contendit eidem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 8:3)
Hic est qui carnis intrans ergastula nostre, Se pena uinxit ut uinctos solueret, eger Factus ut egrotos sanaret, pauper ut ipsis Pauperibus conferret opem, deffunctus ut ipse Vita donaret deffunctos, exulis omne Passus ut exilio miseros subduceret exul.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 26:6)
[0460D] Heu, quam praecipiti passu ruinam Virtus sub vitio victa laborat?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 42:1)
Anno Dominicae Incarnationis millesimo nonagesimo quinto, indictione quarta, Henrico, quarto rege ac tertio imperatore Romanorum Augusto, anno regni sui quadragesimo tertio, imperii vero decimo tertio, Urbano secundo qui et Odardus apostolico, octavo die mensis Martii, Walterus, cognomento Senzavehor, miles egregius, cum magna societate Francigenarum peditum, solummodo octo habens equites, ex admonitione praedicti Petri eremitae, in initio viae Hierosolymitanae intravit [0392B] regnum Hungariae.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 14:1)
Walterus, relictis circumquaque sociis, fugitivus silvas Bulgarorum per octo dies exsuperans, ad civitatem ditissimam, quae vocatur Niczh in medio Bulgarorum regno secessit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 14:17)
- Quomodo exercitus per dies octo Petrum exspectaverit, et quomodo quosdam Turci de exercitu decollaverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 37:2)
Hoc consilio Walteri sedatus est populus octo diebus, [0402C] praestolans adventum Petri.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 38:6)
» Rex autem ut haec respondit, jussit eosdem legatos ducis honorifice in palatio suo hospitari in loco qui dicitur Pannonia, ubi per dies octo omnia illis necessaria in ipsa regis mensa affluenter ministrata sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 6:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION