라틴어 문장 검색

nam multae et pecudes et stirpes sunt quae sine procuratione hominum salvae esse non possunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 130:2)
etiam patrimoniis multos male uti, nec ob eam causam eos beneficium a patribus nullum habere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 71:6)
Non enim ut patrimonium relinquitur sic ratio est homini beneficio deorum data;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 72:3)
nam patrimonia spe bene tradendi relinquimus, qua possumus falli;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 77:7)
Ut enim tutela, sic procuratio rei publicae ad eorum utilitatem, qui commissi sunt, non ad eorum, quibus commissa est, gerenda est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 111:2)
Optima autem hereditas a patribus traditur liberis omnique patrimonio praestantior gloria virtutis rerumque gestarum, cui dedecori esse nefas [et vitium] iudicandum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 155:4)
multi enim patrimonia effuderunt inconsulte largiendo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 71:4)
posse enim liberalitate uti non spoliantem se patrimonio nimirum est pecuniae fructus maximus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 85:4)
Caput autem est in omni procuratione negotii et muneris publici, ut avaritiae pellatur etiam minima suspicio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 99:1)
Neque vero, si quis utrumque potest, aut ille consili publici auctor ac senator bonus ob eam ipsam causam orator est aut hic disertus atque eloquens, si est idem in procuratione civitatis egregius, illam scientiam dicendi copia est consecutus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 215:1)
Ipse ille Mucius paterni iuris defensor et quasi patrimoni propugnator sui, quid in illa causa, cum contra te diceret, attulit, quod de iure civili depromptum videretur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 244:1)
Quam multa de balneis, quas nuper ille vendiderat, quam multa de amisso patrimonio dixit!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 223:1)
Patrimonione augendo?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 225:12)
Deploravit enim casum atque orbitatem senatus, cuius ordinis a consule, qui quasi parens bonus aut tutor fidelis esse deberet, tamquam ab aliquo nefario praedone diriperetur patrimonium dignitatis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 3:2)
Sed quoniam de nostra possessione depulsi in parvo et eo litigioso praediolo relicti sumus et aliorum patroni nostra tenere tuerique non potuimus, ab eis, quod indignissimum est, qui in nostrum patrimonium inruperunt, quod opus est nobis mutuemur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 108:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION