라틴어 문장 검색

Non est quod patrocinium nobis quaeramus et excusatam licentiam, dicentes aut utile id esse aut inevitabile;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 71:1)
Imprudentia par in omnibus patrocinium est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 158:1)
Nec aestimant, voluptas illa Epicuri - ita enim me hercules sentio - quam sobria ac sicca sit, sed ad nomen ipsum advolant quaerentes libidinibus suis patrocinium aliquod ac velamentum.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 61:2)
Patrocinium suum putat pereundi infelicitatem.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., incesta de saxo.7)
Alteram iniuriae rapuit, alteram patrocinio.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., Raptor duarum.10)
Reum habemus in proelio inertem, in fuga audacem, turpem non minus patrocinio quam crimine.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, armis sepulchri victor.18)
Dimisit me in patrocinium suum, ut quia non occiderat, uideretur nec ante uoluisse.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, ab Archipirata filio dimissus.61)
Necessitas magnum humanae infelicitatis patrocinium:
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, a filio in arce pulsatus.24)
si me quidem interrogatis quid sentiam, et in nostrum et in Graeciae patrocinium loquar:
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 4:15)
Repetas tecum tot patrocinia, tot clientelas et maximum beneficiorum tuorum, rempublicam ipsam:
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 7:6)
"namque ad priscam seueritatem iudiciis exactis maxima noxiorum multitudo prouenit, quos obstrictos patrocinio incolumes plerosque habebat."
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 24:6)
tunc petitionibus diu ante per patrociniorum naufragia iactatis absolutionis subitae portus aperitur;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Agricolae suo salutem 8:5)
post quae caelestis experimenta patrocinii conducti devorsorii parte susceptus atque etiam nunc istaec inter iacendum scriptitans quieti pauxillulum operam impendo.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio1 suo salutem 9:4)
nec sane multa cunctatio, quia pauci de quorum eligendo patrocinio dubitaretur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio 2 suo salutem 2:1)
igitur ille, cuius anterius epulae mores, pecuniae pompae, litterae fasces, patrimonia patrocinia florebant, cuius ipsa sic denique spatia vitae custodiebantur ut per horarum disposita clepsydras explicarentur, is nuncupatus Augustus ac sub hac specie Palatinis liminibus inclusus ante crepusculum ingemuit quod ad vota pervenerat, cumque mole curarum pristinae quietis tenere dimensum prohiberetur, veteris actutum regulae legibus renuntiavit atque perspexit pariter ire non posse negotium principis et otium senatoris.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Serrano suo salutem 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION