라틴어 문장 검색

quibus omnibus pro necessitudinis iure proque meritorum gratia cruenta mors persoluta est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 26장 1:3)
qui tamen moriens et in tertiis heredibus eum ex parte tertia nuncupatum, legato etiam circa sestertium uicies prosecutus commendauit insuper exercitibus ac senatui populoque R. inter ceteras necessitudines nominatim.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 6장 2:3)
item ut litigatores pro patrociniis certam iustamque mercedem, pro subsellis nullam omnino darent praebente aerario gratuita;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 17장 1:3)
Nullum adeo necessitudinis genus est, quod non scelere perculerit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 35장 4:1)
Crederes Alexandrum inter suas necessitudines flere et solacia non adhibere, sed quaerere.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 10장 27:1)
Hinc diu super flumina confusionis deflevimus, et patrocinia iusti regis incessanter implorabamus, qui satellitium sevi tyranni disperderet et nos in nostra iustitia reformaret. 5.
(단테 알리기에리, Epistolae 46:3)
Itaque illud 'patrocinium' orbis terrarum potius quam 'imperium' poterat nominari".
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 14:22)
Unde fit persepe quod non solum falsitas patrocinium habeat, sed—ut plerique—de suis terminis egredientes per aliena castra discurrant;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 3:12)
Poterat tamen Imperator in patrocinium Ecclesie Patrimonium et alia deputare, inmoto semper superiori dominio, cuius unitas divisionem non patitur. 17.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 10:48)
Si etiam Constantinus auctoritatem non habuisset, in patrocinium Ecclesie illa que de Imperio deputavit ei de iure deputare non potuisset;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 12:22)
Exercitus necessitudinibus subvenire, civesque injuria non afficere, in primis arduum videbatur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODECIMUM.40)
Mala bellis tanta inesse putavit, ut, nisi necessitudo maxima posceret, ea non suscipienda aut sumenda arbitratus sit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODEVICESIMUM.47)
" Tametsi mala multa et gravia, quae nos inter et nationes exteras extiterunt, jam omnino superata et praeterita sint, summo, tamen, dolore me afficit, vos certiores faciendi necessitudinem ingratam mihi impositam esse, rempublicam Gallicam naves nostras, in India occidentali, aliisque plurimis in locis, capere, et condemnare, non secus ac si bellum duas inter gentes geratur;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDEVICESIMUM.42)
Quis crederet in tali illum tempore nostrae necessitudinis recordati et luctante anima studiorum scire dulcedinem?
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 13:14)
libertinis vero nullo iure uti praetextis licebat, ac multo minus peregrinis, quibus nulla esset cum Romanis necessitudo.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 12:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION