라틴어 문장 검색

contentique cibis nullo cogente creatis arbuteos fetus montanaque fraga legebant cornaque et in duris haerentia mora rubetis et quae deciderant patula Iovis arbore glandes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 15:8)
stagna petit patulosque lacus, ignemque perosus quae colat elegit contraria flumina flammis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 30:4)
Fons sonat a dextra, tenui perlucidus unda, margine gramineo patulos succinctus hiatus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 20:5)
Undique dant saltus multaque adspergine rorant emerguntque iterum redeuntque sub aequora rursus inque chori ludunt speciem lascivaque iactant corpora et acceptum patulis mare naribus efflant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:67)
Vox quoque iam rauca est, inflataque colla tumescunt, ipsaque dilatant patulos convicia rictus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 27:30)
haud procul egesta scrobibus tellure duabus sacra facit cultrosque in guttura velleris atri conicit et patulas perfundit sanguine fossas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 16:3)
Forte fuit iuxta patulis rarissima ramis sacra Iovi quercus de semine Dodonaeo:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 51:1)
Imposito calamo patulos sinuaverat arcus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 6:11)
Hic nux, hic mixta est rugosis carica palmis prunaque et in patulis redolentia mala canistris et de purpureis conlectae vitibus uvae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 67:15)
non nemus Heliadum, non frondibus aesculus altis, nec tiliae molles, nec fagus et innuba laurus, et coryli fragiles et fraxinus utilis hastis enodisque abies curvataque glandibus ilex et platanus genialis acerque coloribus impar amnicolaeque simul salices et aquatica lotos perpetuoque virens buxum tenuesque myricae et bicolor myrtus et bacis caerula tinus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 12:5)
Tandem Phoebus adest morsusque inferre parantem arcet et in lapidem rictus serpentis apertos congelat et patulos, ut erant, indurat hiatus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 7:3)
Hic patrio de more Iovi cum sacra parassent, ut vetus accensis incanduit ignibus ara, serpere caeruleum Danai videre draconem in platanum, coeptis quae stabat proxima sacris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 4:4)
Candidior folio nivei, Galatea, ligustri, floridior pratis, longa procerior alno, splendidior vitro, tenero lascivior haedo, levior adsiduo detritis aequore conchis, solibus hibernis, aestiva gratior umbra, nobilior pomis, platano conspectior alta, lucidior glacie, matura dulcior uva, mollior et cygni plumis et lacte coacto et, si non fugias, riguo formosior horto:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 74:1)
mota tamen videamus ait miserabile funus et patulis iniit tectum sublime fenestris;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 86:2)
Corniger hinc taurus ruptis expellitur undis, pectoribusque tenus molles erectus in auras naribus et patulo partem maris evomit ore.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 42:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION