라틴어 문장 검색

diversis animorum motibus pavebant terrebantque.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 25장6)
terrere ni paveant, ubi pertimuerint inpune contemni:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 29장7)
excivit ea caedes Bructeros, Tubantes, Vsipetes, saltusque, per quos exercitui regressus, insedere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 51장6)
Igitur Artabanus Arsacidarum e sanguine apud Dahas adultus excitur, primoque congressu fusus reparat viris regnoque potitur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 3장1)
sed ubi minitari Artabanus et parum subsidii in Armeniis, vel, si nostra vi defenderetur, bellum adversus Parthos sumendum erat, rector Syriae Creticus Silanus excitum custodia circumdat, manente luxu et regio nomine.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 4장6)
eo promptior Caesar pergit introrsus, populatur, excindit non ausum congredi hostem aut, sicubi restiterat, statim pulsum nec umquam magis, ut ex captivis cognitum est, paventem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 25장6)
quorum Andecavos Acilius Aviola legatus excita cohorte quae Lugduni praesidium agitabat coercuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 41장3)
is namque, ut rettuli, cessurum se urbe ob factiones accusatorum in senatu clamitaverat et spreta potentia Augustae trahere in ius Vrgulaniam domoque principis excire ausus erat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 21장2)
dein quia pluribus adversum Tacfarinatem expeditionibus cognitum non gravi nec uno incursu consectandum hostem vagum, excito cum popularibus rege Ptolemaeo quattuor agmina parat, quae legatis aut tribunis data;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 24장4)
iam ceteri fama exciti, hic fratrem, propinquum ille, alius parentes lamentari.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 62장9)
non alias magis anxia et pavens civitas, tegens adversum proximos;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 69장8)
et quidam regrediebantur ostentabantque se rursum id ipsum paventes quod timuissent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 70장5)
is fatali quodam motu (neque enim ante specimen constantiae dederat) seu prava sollertia, dum imminentium oblitus incerta pavet, inserere se dubitantibus ac monere consules ne relationem inciperent;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER V FRAGMENTVM, 4장2)
verum Abdagaeses regrediendum in Mesopotamiam censebat, ut amne obiecto, Armeniis interim Elymaeisque et ceteris a tergo excitis, aucti copiis socialibus et quas dux Romanus misisset fortunam temptarent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 44장7)
' ingressusque defensionem, commoto maiorem in modum Claudio, Messalinae quoque lacrimas excivit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 2장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION