라틴어 문장 검색

Est enim e Galliis venientibus prona humilitate devexum, pendentium saxorum altrinsecus visu terribile praesertim verno tempore, cum liquente gelu nivibusque solutis flatu calidiore ventorum, per diruptas utrimque angustias et lacunas, pruinarum congerie latebrosas, descendentes cunctantibus plantis homines et iumenta procidunt et carpenta;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 10장 4:1)
Celsioris staturae et candidi paene Galli sunt omnes et rutili, luminumque torvitate terribiles, avidi iurgiorum, et sublatius insolentes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 12장 1:1)
qui ignarus pavendi, nec ira nec dolore perculsus, sed fastus barbaricos ridens, tentis legatis ad usque perfectum opus castrorum, in eodem gradu constantiae stetit immobilis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 3:2)
Quibus ita provisis, digressoque vita principe memorato, urgens effectus intepuit, tandemque sero impositus navi, per maria fluentaque Tibridis, velut paventis, ne quod paene ignotus miserat Nilus, ipse parum sub emeatus sui discrimine moenibus alumnis inferret, defertur in vicum Alexandri, tertio lapide ab urbe seiunctum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 4장 14:1)
Dum apud Sirmium haec diligentia quaeruntur impensa, Orientis fortuna periculorum terribiles tubas reflabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 4장 1:1)
Namque duarum turmarum equites circiter septingenti, ad subsidium Mesopotamiae recens ex Illyrico missi, enerves et timidi, praesidium per eos tractus agentes, nocturnasque paventes insidias, ab aggeribus publicis vesperi, quando custodiri magis omnes tramites conveniret, longius discedebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 8장 2:2)
A sole itaque orto usque diei ultimum, acies immobiles stabant, ut fixae nullo variato vestigio, nec sonitu vel equorum audito hinnitu, eademque figura digressi qua venerant, cibo recreati et somno, cum superesset exiguum noctis, aeneatorum clangore ductante, urbem ut mox casuram terribili corona cinxerunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 2장 5:1)
Ideoque his attonitus malis, exploratores ad nos saepe mittendo, licet ob custodias artas nullus facile oppidum poterat introire, et utilia agitando complura, nihil proficiens visebatur, ut leo magnitudine corporis et torvitate terribilis, inclusos intra retia catulos periculo ereptum ire non audens, unguibus ademptis et dentibus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 3장 3:2)
Et tandem multa versantibus nobis, sedit consilium quod tutius celeritas fecit, quattuor eisdem ballistis scorpiones opponi, qui dum translati e regione, caute (quod artis est difficillimae) collocantur, lux nobis advenit maestissima, Persarum manipulos formidatos ostentans, adiectis elephantorum agminibus, quorum stridore immanitateque corporum nihil humanae mentes terribilius cernunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 7장 6:1)
Qui cum suscepisset Caesaris litteras, monentis petentisque ut venire acceleraret, rem publicam consiliis iuvaturus, obstinatissime detrectabat, hac ratione pavore mente confusa, quod aperte scripta significabant, ab imperatore nusquam diiungi debere praefectum, in ardore terribilium rerum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 4장 8:1)
Replicatoque volumine edicti quod missum est, et legi ab exordio coepto, cum ventum fuisset ad locum id continentem, quod gesta omnia Constantius improbans Caesaris potestatem sufficere Iuliano censebat, exclamabatur undique vocum terribilium sonu:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 9장 6:2)
Maiestatis enim insigne non ut consiliario tibi, sed ut desinas pavere porrexi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 9장 8:3)
A quibus per varia regna diducti itineribus modicis Tauri dissociantur, inter quos immani diritate terribiles Arichi et Sinchi et Napaei, intendente saevitiam licentia diuturna, indidere mari nomen inhospitali, et a contrario per cavillationem Pontus Εὔξεινοσ appellatur, ut εὐήθη Graeci dicimus stultum et noctem εὐφρόνην, et furias εὐμενίδασ.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 33:1)
Adeo autem dissoluti sunt et artuum laxitate, vagoque incessu se iactitantes, ut effeminatos existimes, cum sint acerrimi bellatores, sed magis artifices quam fortes, eminusque terribiles, abundantes inanibus verbis, insanumque loquentes et ferum, magnidici et graves ac taetri, minaces iuxta in adversis rebus et prosperis, callidi superbi crudeles, vitae necisque potestatem in servos et plebeios vindicantes obscuros:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 80:1)
Quibus autem iustitiae inclaruit bonis, multa significant, primo quod erat pro rerum et hominum distinctione, sine crudelitate terribilis, deinde quod paucorum discrimine vitia cohibebat, tum autem quod minabatur ferro potius quam utebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 4장 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION