라틴어 문장 검색

Illi ante discrimen feroces, in periculo pavidi, quamquam primo tumultu Claudium Severum ducem legerant, non arma noscere, non ordines sequi, non in unum consulere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 68장1)
primores senatus aetate invalidi et longa pace desides, segnis et oblita bellorum nobilitas, ignarus militiae eques, quanto magis occultare et abdere pavorem nitebantur, manifestius pavidi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 88장5)
caesi vigiles, perrupta castra, trepidatum apud navis, donec sidente paulatim metu, occupato iuxta colle defensi, mox inrupere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 15장3)
qui humillimo cuique credulus, bonos metuens trepidabat, rebus prosperis incertus et inter adversa melior.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 23장12)
apud Othonianos pavidi duces, miles ducibus infensus, mixta vehicula et lixae, et praeruptis utrimque fossis via quieto quoque agmini angusta.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 41장10)
his cogitationibus truces aut pavidi extrema desperatione ad iram saepius quam in formidinem stimulabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 44장16)
ne Vitellius quidem, quamquam ad omnis suspiciones pavidus, de innocentia eius dubitavit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 68장15)
in urbe tamen trepidatum praecurrentibus passim militibus;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 88장11)
sed neque Aponius cuncta, ut trepidans re subita, perscripserat, et amici adulantes mollius interpretabantur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 96장2)
pavidus interim Varus turbae suorum miscetur intulitque formidinem.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 16장8)
Trepidanti inter scelus metumque, ne dilata Blaesi mors maturam perniciem, palam iussa atrocem invidiam ferret, placuit veneno grassari;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 39장1)
pudor tamen et praesentis ducis reverentia morabatur, haud diuturna vincla apud pavidos periculorum et dedecoris securos.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 41장6)
Vt terrorem Italiae possessa Mevania ac velut renatum ex integro bellum intulerat, ita haud dubium erga Flavianas partis studium tam pavidus Vitellii discessus addidit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 59장1)
civitas pavida et servitio parata occupari redeuntem Tarracina L. Vitellium cum cohortibus extinguique reliqua belli postulabat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 2장5)
ipsi, ut est vulgus sine rectore praeceps pavidum so- cors, adventante Civile raptis temere armis ac statim omissis, in fugam vertuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 37장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION