라틴어 문장 검색

His amor impatiens conceptaque gaudia mentem Funditus exagitant, imoque in pectore fervent.
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 8:4)
Age nunc, carissime, aperi pectus tuum, et amicis auribus quidquid placet instilla;
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 1:25)
Et utinam hoc mihi tua concedat dignatio, ut quotiescumque filios tuos qui hic sunt visitaveris, vel semel mihi liceat caeteris remotis tui habere copiam, et aestus pectoris mei sine perturbatione proferre.
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 2:4)
Multo enim plures gremio caritatis quam amicitiae amplexibus recipiendos, divina sanxit auctoritas.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 3:19)
Amicitia enim spiritalis quam veram dicimus, non utilitatis cuiusque mundialis intuitu, non qualibet extra nascente causa, sed ex propriae naturae dignitate, et humani pectoris sensu desideratur;
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 4:22)
Age iam et quod anxio pectore paulo ante parabas evolvere, in medium proferre non differas.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 3:7)
Equidem carissimi mei recordatio, immo continuus amplexus et affectus, ita mihi semper recens est;
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 3:16)
ut iam terrenis affectibus mitigatis, et omnibus quae de mundo sunt cogitationibus desideriis que sopitis, in solius Christi delecter osculo, et quiescam amplexu, exultans et dicens:
(DE AMICITIA, CAPUT VI. Osculum corporale quando adhibendum. Osculum spirituale. 1:23)
Subtrahitur certe illa interior delectatio quam ex amici pectore iugiter hauriebat;
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 1:11)
"Dedit formam amicitiae quam sequamur, ut faciamus amici voluntatem, ut aperiamus secreta nostra amico, quaecumque in pectore habemus, et illius archana non ignoremus" (De Offic. lib.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIII. Non pariter admittendi omnes. 1:13)
Deinde totum virus quo pectus iuvenis aspergeretur, evomuit, adiciens verbum ambitionis incitamentum, fomentum invidiae, zeli et amaritudinis incentivum:
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 2:24)
Petro dedit claves regni sui, Iohanni reservavit archana pectoris sui.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:43)
coepit me et ipse arctius solito diligere, habenas laxare affectui, et meo se pectori totum infundere.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:4)
qui meum pectus quodammodo suum putarem, et eius meum, ipse que similiter.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:10)
et in scala caritatis nunc ad Christi ipsius amplexum conscendere, nunc ad amorem proximi ibi suaviter repausaturum descendere?
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:29)

SEARCH

MENU NAVIGATION