라틴어 문장 검색

"Beatus homo, qui semper est pavidus;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 189:4)
Timorem vero semper debemus habere ne forte incidamus et revertamur ad priora, quia "Beatus homo, qui semper erit pavidus."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo I 13:1)
fossus humi census et, clausus sub pectore sensus."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo I 22:16)
Beatus homo, qui semper erit pavidus."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo I 29:2)
Publicanus autem praedicatus est, qui a longe stans nolebat oculos ad coelum levare, sed percutiebat pectus suum dicens:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 3:3)
Fove igitur pectore tuo alta mysteria;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 6:33)
Quadrata autem hominis membra esse evidens ratio, si consideres pectus hominis, consideres ventrem pari mensura longitudinis et latitudinis, nisi cum voluptatibus et epulis ventre distento mensura naturalis exceditur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 2:7)
Pectus quoque velut quoddam sacrarium sapientiae, et stomachus velut quidam testis, ut medici aiunt, et conscius secretorum capitis, compassionisque consors, cui sua omnia vel salubria, vel adversa transfundat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 9:5)
Fregisti eas in pectoribus Judaeorum.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 5:26)
Sunt enim hujusmodi erigentes supercilia, inflato corde, elato pectore, cervice resupina:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 6:7)
quia in iniquorum pectoribus virtus ut posset haerere, non potuerat invenire.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 5:12)
At vero ubi deferbuerint diluvia passionum, et auditi verbi compertaeque doctrinae plurimi studuerint esse consortes, jam non unius patrimonium, sed commune bonum esse incipit disciplina virtutis, et tamquam sapientiae poculum hauritur a plurimis qui ante sitientes bibere noluerunt, sicut nunc fervent diluvia in pectoribus Judaeorum;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 5:14)
Si quis reti subtili haurire cupiat aquam, sic qui malitiam ex pectoribus hominum conatur auferre.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 22장 4:18)
De mansuetis igitur reptilibus accipe, quae etsi non omnia ventre et pectore repunt sicut colubri, tam exiguos tamen pedes habent, ut repere magis quam ambulare videantur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 24장 4:5)
In quinquaginta Jubilaeus est numerus remissionis quo Spiritus sanctus missus a coelo est, gratiam humanis pectoribus infundens.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 33장 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION