라틴어 문장 검색

res porro abs te eius modi postulabatur ut nihil interesset, utrum eam rem recusares an de maleficio confiterere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 41장 2:1)
quicquid malefici, sceleris, caedis erit, proprium id Rosciorum esse debebit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 42장 1:8)
qui id recuset, eum profecto, tametsi verbo non audeat, tamen re ipsa de maleficio suo confiteri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 42장 2:2)
Dubium est ad quem maleficium pertineat, cum videatis ex altera parte sectorem, inimicum, sicarium eundemque accusatorem hoc tempore, ex altera parte egentem, probatum suis filium, in quo non modo culpa nulla sed ne suspicio quidem potuit consistere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 52장 3:3)
nam cum esset de re pecuniaria controversia, quod damnum datum M. Tullio diceremus, alienum mea natura videbatur quicquam de existimatione P. Fabi dicere, non quia res postulare non videretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 2장 2:2)
an, quod factum eius modi est ut sine occulto consilio, sine nocte, sine vi, sine damno alterius, sine armis, sine caede, sine maleficio fieri non potuerit, id sine dolo malo factum iudicabitur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 13장 2:4)
iudicium esse, C. Aquili, non de re pecuniaria, sed de fama fortunisque P. Quincti vides.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 9장 2:1)
possumus aliquando depositis armis sine periculo fortunarum de re pecuniaria disceptare?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 13장 4:3)
vadimonium mihi non obiit quidam socius et adfinis meus quicum mihi necessitudo vetus, controversia de re pecuniaria recens intercedit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 17장 1:3)
de re pecuniaria cupio contendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 22장 1:3)
de cuiusquam vita dicere audes qui hoc concedas necesse est, ita te caecum cupiditate et avaritia fuisse ut, cum postea quid futurum esset ignorares, accidere autem multa possent, spem malefici praesentis in incerto reliqui temporis eventu conlocares?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 26장 3:6)
deinde quod omnia iudicia difficillima cum summa sua invidia maximoque periculo P. Quincti fieri mallet quam illud pecuniarium iudicium quod uno die transigi posset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 28장1)
te conscientiae stimulant maleficiorum tuorum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon II, 1장 2:6)
Solent mendaces luere poenas malefici.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Ovis, canis, et lupus.1)
Nihil a discrimine pecuniario mundiali homines didicerunt ac perquam lente ab ambitali detrimento.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 146:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION