라틴어 문장 검색

tum dandum frigidum , aut pomum ex iis quae stomacho conveniunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VII Quomodo pestilentes febres curari debeant. 7:5)
abstinere ab omnibus salsis, acribus, acidis, pomis;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVII De Renum morbis. 1:9)
Si vero etiam medicamentis utendum est, aptissimum est id quod ex pomis fit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVI De ventris fluxu. 5:4)
Semiferos partus metuendaque pignora matri moenibus et mediis auditum nocte luporum murmur et attonito pecudes pastore locutas et lapidum diras hiemes nimboque minacem sanguineo rubuisse Iovem puteosque cruore mutatos visasque polo concurrere lunas et geminos soles mirari desinat orbis:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:1)
deteriore luto pravus quos edidit auctor, quem merito Grai perhibent Epimethea vates, et nihil aetherii sparsit per membra vigoris, hi pecudum ritu non impendentia vitant nec res ante vident;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:286)
pecudum strages passimque iuvenci semineces et adhuc infecta mapalia tabo sparsaque sanguineis pastorum funera campis.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:239)
hic hominum pecudumque lues, sic pestifer aër saevit et exclusis regnant Aquilonibus Austri.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:340)
Quodsi omnis nostrae paulatim industria vitae fluxit ab exemplis, quidquid procul appetit hostem, hinc reor inventum, morem hinc traxisse Cydonas bellandi Parthosque retro didicisse ferire prima sagittiferae pecudis documenta secutos.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De hystrice29)
miraris, si voce feras pacaverit Orpheus, cum pronas pecudes Gallica verba regant?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De mulabus Gallicis11)
autumnum pomis, ver sibi flore notat.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De sene Veronensi qui Suburbium numquam egressus est7)
iam lustra Lycaei atque pecus cordi redituraque rupibus Echo?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae30)
Hippomenes trepidus cursu ferroque secutam aurato volucrem flexit Schoeneida pomo.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae82)
te non Hesperidum pomis, non amne subacto, non socerum fallente rota, sed iudice dignus Augusto variis Stilicho spectatus in armis accipit et regni dotes virtute paravit.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae86)
nulla avium pecudumque fuit, quae ferre negaret vectigal meritae conubiale lyrae.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epistula ad Serenam5)
haec tibi sacra datur fortunatumque tenebis autumnum et fulvis semper ditabere pomis.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:163)

SEARCH

MENU NAVIGATION