라틴어 문장 검색

Valerius quadrato agmine peditem ducit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 58:1)
agite, iuvenes inquit, praestate virtute peditem ut honore atque ordine praestatis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 677:2)
verecundiae erat equitem suo alienoque Marte pugnare, peditem ne ad pedes quidem degresso equiti parem esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 694:1)
sic eques, sic pedes, ut praeceperat, pugnant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 132:1)
non equitem, non peditem sustinuere Praenestini.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 303:4)
nec procul ab hoste locum perexiguum, ut quibus praeter equos ceterorum iumentorum calonumque turba abesset, castris cepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 419:2)
secutus pedes impetum equitum turbatis hostibus intulit signa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 422:1)
dolabrae calonibus dividuntur ad vallum proruendum fossasque implendas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 528:1)
haec dicente consule equites infestis cuspidibus circumfunduntur ac peditem in pugnam redire iubent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 519:1)
ibi mediis fere castris locus est consaeptus cratibus pluteisque et linteis contectus, patens ducentos maxime pedes in omnes pariter partis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 552:1)
incidentes mulis calones frondosos ramos per terram trahebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 600:2)
nam cum aquae vim vehat ingentem, non tamen navium est, quia nullis coercitus ripis, pluribus simul neque iisdem alveis fluens, nova semper vada novosque gurgites gignit - et ob eadem pediti quoque incerta via est - ad hoc saxa glareosa volvens nihil stabile nec tutum ingredienti praebet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 317:2)
quocumque circumtuli oculos, plena omnia video animorum ac roboris, veteranum peditem, generosissimarum gentium equites frenatos infrenatosque, vos socios fidelissimos fortissimosque, vos, Carthaginienses, cum pro patria tum ob iram iustissimam pugnaturos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 461:1)
Baliares locat ante signa, levem armaturam, octo ferme milia hominum, dein graviorem armis peditem, quod virium quod roboris erat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 581:1)
inpedimenta subsequi iussit, calones lixasque et invalidos milites vallum ferre.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 203:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION