라틴어 문장 검색

Ego quanti faciam iudicium tuum, vel ex hoc potes aestimare, quod malui omnia a te pensitari quam electa laudari.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 14 6:1)
tum ego te primus hortarer moneremque, circumferres oculos ac diu pensitares, quem potissimum eligeres.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 15 8:2)
Nihil offuerit quae legeris hactenus, ut rem argumentumque teneas, quasi aemulum scribere lectisque conferre, ac sedulo pensitare, quid tu quid ille commodius.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 9 3:2)
mox aliis trado adnotanda, notasque eorum, si dubito, cum uno rursus aut altero pensito;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 17 7:5)
multa enim postea inserui.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 28 5:3)
Illa quidem nostro subiecit eburnea collo Bracchia Sithonia candidiora nive, Osculaque inseruit cupida luctantia lingua Lascivum femori supposuitque femur, Et mihi blanditias dixit dominumque vocavit, Et quae praeterea publica verba iuvant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 74)
Vix tamen inserui sudore fluentia multo bracchia, vix solvi duros a corpore nexus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 5:17)
Arma ego femineis animum motura virilem mercibus inserui, neque adhuc proiecerat heros virgineos habitus, cum parmam hastamque tenenti nate dea, dixi tibi se peritura reservant Pergama!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 16:2)
dixit, inseruitque caput, sed tum quoque versus ad illam, atque onus infelix elisa fauce pependit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 84:2)
“Huius ambitus naturalis saepe videtur homo non alias significationes percipere quam eas quae proximo usui et rerum consumptioni inserviunt”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 8:3)
Augmentum gradus maris, exempli gratia, condiciones potest creare extremae gravitatis si pensitatur quartam partem gentium orbis prope mare vivere vel in vicinia maris atque maiorem megalopolium partem in regionibus locari litoralibus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 35:7)
Aquae dulcis fontes ordinibus sanitatis, agrorum rerumque pastoriciarum atque industriae inserviunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 40:2)
Re quidem vera sunt “internationalia Amazoniae proposita, quae oeconomicis emolumentis societatum transnationalium tantum inserviunt”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 51:5)
Perlucide explanavit “Ecclesiam utique legitimum privatae proprietatis ius tueri, at nec minore perspicuitate docere in omni privata proprietate inesse sociale officium, quoniam bona generali proposito inserviunt, quam eis dedit Deus”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 125:11)
112. Procul dubio fieri potest ut conspectus rursus amplificetur, et humana libertas technicam artem continere valeat, eam dirigere atque disponere ut inserviat alterius generis progressioni, saniori, magis humanae, sociali integraeque.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 149:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION