라틴어 문장 검색

veterrima quaeque, ut ea vina quae vetustatem ferunt, esse debent suavissima, verumque illud est, quod dicitur, multos modios salis simul edendos esse, ut amicitiae munus expletum sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 86:4)
Nec longe absunt ab hac vi di Penates, sive a penu ducto nomine (est enim omne quo vescuntur homines penus) sive ab eo quod penitus insident;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 68:1)
Ne M. quidem Seio vitio datum est, quod in caritate asse modium populo dedit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 78:4)
Nam etiam si verbum aliquod ex scripto definiendum est quam vim habeat, ut cum ex testamentis quid sit penus aut cum ex lege praedi quaeritur quae sint ruta caesa, non scripti genus, sed verbi interpretatio controversiam facit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 31장 1:5)
itaque et Graeci solvunt tolerabili faenore et publicanis res est gratissima, si illa iam habent pleno modio, verborum honorem, invitationem crebram.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 1 30:8)
esse ea dico quae cerni tangique possunt, ut fundum aedes, parietem stillicidium, mancipium pecudem, supellectilem penus et cetera;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 5장 2:1)
Uxor inquit "Trimalchionis, Fortunata appellatur, quae nummos modio metitur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 37:2)
sublata in horreum ex area tritici millia modium quingenta;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 53:5)
Ovem rogabat cervus modium tritici Lupo sponsore.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Ovis, cervus, et lupus.2)
Ne scalpas inquit satis est modius tritici?
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Iuno, Venus et gallina.5)
mille modi veneris;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 163:2)
nam de mille fabae modiis cum surripis unum, damnum est, non facinus, mihi pacto lenius isto.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1634)
sine pascat durus aretque, naviget ac mediis hiemet mercator in undis, annonae prosit, portet frumenta penusque.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1646)
ματαιοτεχνία quoque est quaedam, id est supervacua artis imitatio, quae nihil sane neque boni neque mali habeat, sed vanum laborem, qualis illius fuit, qui grana ciceris ex spatio distanti missa in acum continuo et sine frustratione inserebat, quem cum spectasset Alexander, donasse dicitur eiusdem leguminis modio, quod quidem praemium fuit illo opere dignissimum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 325:1)
interim notis nomine verbis, quid sit penus, quid litus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 141:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION