라틴어 문장 검색

et ludi funebres eo anno per quadriduum in foro mortis causa M. Valeri Laevini a Publio et Marco filiis eius facti et munus gladiatorium datum ab iis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 580:1)
et quoniam nemo vestrum, qui in hoc concilium advocati estis, pro sententia quicquam dicere vult aut audet, orationes legatorum hesterno die ut pro sententiis dictas percenseamus, perinde ac non postulaverint, quae e re sua essent, sed suaserint quae nobis censerent utilia esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 248:2)
percensuerat omnes gentes quae sub dicione Philippi regis fuerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 399:1)
post orationem Romani imperatoris percenseri aliorum sententiae coeptae sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 259:1)
ita cum percensuisset Thessaliam, per Epirum Oricum, unde erat traiecturus, venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 586:1)
P. Licinii funeris causa visceratio data, et gladiatores centum viginti pugnaverunt, et ludi funebres per triduum facti, post ludos epulum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 547:2)
et 'vota' nove funebre sacrificium dixit, id est ludos funebres, cum vota rerum secundarum sint.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 532)
sed epitheton traxit de negotio, ut 'atris' diceret, hoc est funebribus, ut paulo post maestum funeris ignem, id est funebrem:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 1867)

SEARCH

MENU NAVIGATION