라틴어 문장 검색

Nam confestim langore corporis tactus est, et hoc per dies ingrauescente, septimo, ut promissum ei fuerat, die, postquam obitum suum dominici corporis et sanguinis perceptione muniuit, soluta ab ergastulo corporis anima sancta, ducentibus, ut credi fas est, angelis comitibus aeterna gaudia petiuit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. III. 2:19)
Cuius promissi et prophetiae ueritatem sequens rerum astruxit euentus;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXVII [XXIX]. 1:5)
ut coronam uitae aeternae, quam repromisit Deus diligentibus se, se semper expectare, proque huius perceptione et aduersa se mundi et prospera contemnere designent.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 10:5)
1. Postquam non omnes versificantes, sed tantum excellentissimos illustre uti vulgare debere astruximus, consequens est astruere, utrum omnia ipso tractanda sint aut non;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 13:1)
Cum enim omnis interpretatio naturae incipiat a sensu, atque a sensuum perceptionibus recta, constanti, et munita via ducat ad perceptiones intellectus, quae sunt notiones verae et axiomata;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 371:3)
has ejus rationes secundum ipsius sententiam refellere poterat, secundum quam scilicet astruere dicitur nequaquam de fide humanis rationibus disserendum esse, qui nec hoc astruere dicitur, ipse proprie exhibuit factis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 17:8)
Neque enim ideo astruendum est eos Incarnationem Domini futuram non exspectasse, aut non credidisse, quia hoc in scripturis eorum minime reperitur, cum nec fortasse in omnibus eorum prophetarum scriptis ipsa satis sit expressa, divino id disponente consilio, ut non quibuslibet, aut per quoslibet tantum revelaretur arcanum, cum etiam provida dispensatione septuaginta Interpretes in multis Scripturarum locis quas transferebant scriptum Dei Filium reperientes, hoc penitus praeterisse ac reticuisse dicuntur, ne scandalum scilicet infidelibus auditoribus magis commoverent quam fidem astruerent.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 31:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION