라틴어 문장 검색

perceptiones (καταλήψεισ) 9419. cf.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, (NUMERI PAGINAS ET VERSUS INDICANT)349)
si enim nihil inter deum et deum differt, nulla est apud deos cognitio, nulla perceptio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 80:7)
quocirca sapientem esse mundum necesse est, naturamque eam quae res omnes conplexa teneat perfectione rationis excellere, eoque deum esse mundum omnemque vim mundi natura divina contineri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 30:3)
Faciliusque intellegetur a dis inmortalibus hominibus esse provisum, si erit tota hominis fabricatio perspecta omnisque humanae naturae figura atque perfectio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 133:9)
Neque enim valetudinis curatio neque navigatio neque agri cultura neque frugum fructuumque reliquorum perceptio et conservatio sine hominum opera ulla esse potuisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 15:5)
Hanc ego absolutionem perfectionemque in oratore desiderans, a qua ipse longe absum, facio impudenter;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 130:3)
Clausulas autem diligentius etiam servandas esse arbitror quam superiora, quod in eis maxime perfectio atque absolutio iudicatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 192:1)
usus autem eius est maximus civitatis gubernatio et earum ipsarum rerum, quas isti in angulis personant, reapse, non oratione perfectio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 4:3)
Ac primum agros, quos bello Romulus ceperat, divisit viritim civibus docuitque sine depopulatione atque praeda posse eos colendis agris abundare commodis omnibus amoremque eis otii et pacis iniecit, quibus facillime iustitia et fides convalescit, et quorum patrocinio maxime cultus agrorum perceptioque frugum defenditur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 41:1)
nec definiri aiebant necesse esse quid esset cognitio aut perceptio aut, si verbum e verbo volumus, conprehensio, quam κατάλημψιν illi vocant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 23:4)
Ars vero quae potest esse nisi quae non ex una aut duabus sed ex multis animi perceptionibus constat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 30:4)
eo cum accessit ratio argumentique conclusio rerumque innumerabilium multitudo, tum et perceptio eorum omnium apparet et eadem ratio perfecta is gradibus ad sapientiam pervenit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 41:7)
illud certe opinatione et perceptione sublata sequitur, omnium adsensionum retentio, ut si ostendero nihil posse percipi tu concedas numquam adsensurum esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 105:7)
quare ita placere, tale visum nullum esse ut perceptio consequeretur, ut autem probatio multa.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 133:4)
ita nobis tacentibus ex uno Epicuri capite altero vestro perceptio et conprehensio tollitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 136:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION