라틴어 문장 검색

nam maxima pars venenorum frigore interimit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVII De curatione vulnerum, quae per morsus inferuntur. 14:3)
et si tantum mali subest, ut neque medicamentis vinci possit, neque jam trahi posse videatur, quominus interposito aliquo spatio interimat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 6:7)
Namque constat filicem sationibus et stercoratione facilius interimi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 13:3)
quoniam saepe frigorum atque hiemis saevitia pastorem decipit, et eas oves interimit, quas ille tempore autumni ratus adhuc esse tolerabiles, non submoverat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 14:3)
quae cuncta remedio creduntur esse adversus tonitrua, quibus vitiantur ova, pullique semiformes interimuntur antequam toti partibus suis consummentur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 12:2)
cavendumque ne a serpentibus adflentur, quarum odor tam pestilens est, ut interimat universos.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 18:2)
Nam nec ad occidionem gens interimenda est, ne apes inertia laborent, quae, cum fuci aliquam partem cibariorum absumunt, sarciendo damna fiunt agiliores:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 15장 3:3)
quorum adventu breve tempus petivit ut suprema mandata uxori Alliariae per litteras daret, cervicemque percussoribus obtulit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 53장11)
cingebatur interim milite domus, strepebant etiam in vestibulo ut audiri, ut aspici possent, cum Libo ipsis quas in novissimam voluptatem adhibuerat epulis excruciatus vocare percussorem, prensare servorum dextras, inserere gladium.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 31장2)
nec illum sponte extinctum verum immisso percussore.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 16장3)
isque raptim in hortos praegressus repperit fusam humi, adsidente matre Lepida, quae florenti filiae haud concors supremis eius necessitatibus ad miserationem evicta erat suadebatque ne percussorem opperiretur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 37장8)
postera die manifesta caedes, haud ambiguus percussor;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 44장10)
circumsistunt lectum percussores et prior trierarchus fusti caput eius adflixit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 8장15)
quia tamen non, ut hominum vultus, ita locorum facies mutantur, obversabaturque maris illius et litorum gravis aspectus (et erant qui crederent sonitum tubae collibus circum editis planctusque tumulo matris audiri), Neapolim concessit litterasque ad senatum misit quarum summa erat repertum cum ferro percussorem Agerinum, ex intimis Agrippinae libertis, et luisse eam poenas conscientia quasi scelus paravisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 10장6)
Sulla sexto die pervectis Massiliam percussoribus ante metum et rumorem interficitur cum epulandi causa discumberet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 57장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION