라틴어 문장 검색

In altero miseris perfugium erat, in altero malis pernicies.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 54장5)
neque mihi Micipsae patris mei beneficia neque vestra decreta auxiliantur;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 24장5)
Denique Romani, ubi intellegunt neque sibi perfugium esse neque ab hoste copiam pugnandi fieri--et iam die uesper erat--, aduerso colle, sicuti praeceptum fuerat, euadunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 52장4)
an fortasse montana sedes circum castella et in eligenda sede perfugii quandam pateris ex munitionum frequentia difficultatem?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Apro suo Salutem. 1:2)
Post Saturninum volo plectra cantent, quos patronorum reliquos probavi anxio duros mihi per labores auxiliatos, Singulos quos nunc pia nuncupatim non valent versu cohibere verba;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Firmino suo salutem. 3:22)
nil famuli coetus, nil ars operosa medentum auxiliata malis:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam59)
Quia melius fuerat bona non incipere, quam ab his, quae coepta sunt, cogitatione retrorsum redire, summo studio, dilectissimi filii, oportet, ut opus bonum, quod auxiliante Domino coepistis, impleatis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXIII.9)
insinuantes latorem praesentium Augustinum seruum Dei, de cuius certi sumus studio, cum aliis seruis Dei, illic nos pro utilitate animarum auxiliante Domino direxisse;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXIV.6)
pars perexigua duce amisso, quia nullum propius perfugium erat, Romam inermes et fortuna et specie supplicum delati sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 158:1)
sed omnia obtinet caedes, nec in ullam partem tutum perfugium est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 629:2)
nunc cis Hiberum castra Romana esse, arcem tutam perfugiumque novas volentibus res;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 261:2)
qui periturus fraterno scelere fuit, perfugium in patris misericordia et iustitia habeat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 115:2)
perfugium sibi nusquam gentium esse ait, ut ego ne apud te quidem spei quicquam reliqui habeam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 140:2)
castra sunt victori receptaculum, victo perfugium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 499:2)
obsecro vos ego, mi auxilio, oro obtestor, sitis et hominem demonstretis, quis eam abstulerit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 4, scene 98)

SEARCH

MENU NAVIGATION