라틴어 문장 검색

Post remissionem itaque perunctum multo oleo corpus tribus aut quattuor amphoris totum per caput perfundendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 20장 3:3)
deinde per caput multa aqua frigida perfundatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 23장 6:4)
perfundatur aqua salsa;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 23장 7:3)
Si calor, aqua frigida multa perfundere caput expedit, spongiam concauam inponere subinde in aqua frigida expressam;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 2장 6:3)
At si frigus nocuit, caput oportet perfundere aqua calida marina uel certe salsa, aut in qua laurus decocta sit;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 2장 7:1)
At si parum causa discernitur, perfundere caput, primum calida aqua, sicut supra praeceptum est, uel salsa, uel ex lauro decocta, tum frigida posca.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 2장 8:1)
ubi leuatus est dolor, in balineum ire, ibi multa aqua, prius calida, deinde frigida per caput perfundi:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 2장 8:10)
caput radere, idque perfundere aqua calida uel marina uel certe salsa, sic ut ei sulpur quoque adiciatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 3장 3:2)
caput saepe aqua frigida perfundere;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 4장 1:8)
Itaque plerique aqua calida multa ceruices subinde perfundunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 6장 3:3)
his perfundi frigida atque in eadem natare, canalibus eiusdem subicere et stomachum ipsum et magis etiam a scapulis id, quod contra stomachum est, consistere in frigidis medicatisque fontibus, quales Cutiliarum Sumbruinarumque sunt, salutare est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 7:4)
si uero tormina sunt, oportet frigidis et umidis fomentis stomachum fouere, uel si uenter dolet, isdem egelidis, sic ut uenter ipse mediocriter calentibus iuuetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 18장 3:2)
perfundi aqua calida post cibum;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 19장 3:6)
tum, antequam cibum capiat, sine balneo loco calido leuiter perfricari, sudare, perfundi aqua egelida:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 31장 3:4)
deinde per caput prius calida, deinde egelida perfundi:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 22:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION