라틴어 문장 검색

Quamcumque autem tunicam quis violavit, illam quoque debet excidere:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XIX De testiculorum curationibus, et primo de incisione, et curatione inguinis vel scroti. 8:2)
Oportet autem membranam duabus lineis inter se transversis incidere ad similitudinem litterae X, magna cura habita, ne urinae iter violetur:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVIII De naturalium feminarum concubitum non admittentium curatione. 2:1)
Factis foraminibus, eodem modo media septa, sed multo circumspectius, excidenda sunt, ne forte angulus scalpri eamdem membranam violet;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, III Quomodo os excidatur. 8:1)
verisimile est, etiam cerebri membranam esse violatam:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 1:12)
et lasciva volant levibus Periuria ventis.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:47)
Marmaricus claris violatur caedibus Hammon.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:100)
sed ne qua vacaret pars ignominia neu quid restaret inausum, arma etiam violare parat portentaque monstris aggerat et secum petulans amentia certat.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:142)
in nostro quando iam milite robur torpuit et molli didicit parere magistro, vindicet Arctous violatas advena leges;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:102)
Interea gelidae secretis rupibus Idae dum sedet et thiasos spectat de more Cybebe Curetumque alacres ad tympana suscitat enses, aurea sanctarum decus inmortale comarum defluxit capiti turris summoque volutus vertice crinalis violatur pulvere murus.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:171)
hic est, quem totiens campis fudistis Achivis, quem discors odiisque anceps civilibus orbis, non sua vis tutata diu, dum foedera fallax ludit et alternae periuria venditat aulae.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:219)
in prolem dilata ruunt periuria patris et poenam merito filius ore luit.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, In Curetium2)
hic sibi promittit Venerem speratque Dianae coniugium castamque cupit violare Minervam.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia27)
non hic violata curulis, turpia non Latios incestant nomina fastos;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:142)
omnibus acceptis ultro te regia solum protulit et patrio felix adolescis in ostro, membraque vestitu numquam violata profano in sacros cecidere sinus.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:68)
heu quotiens praesaga mali violavit oborto rore genas!
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:94)

SEARCH

MENU NAVIGATION