라틴어 문장 검색

perlege dispositas generosa per atria ceras:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권331)
invenies aliquem, qui me suspiret ademptum, carmina nec siccis perlegat ista genis, et tacitus secum, ne quis malus audiat, optet, sit mea lenito Caesare poena levis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 116)
85. Pulcherrimum librum scripsit Deus, “cuius litteras exarat multitudo creaturarum in universo praesentium”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 108:1)
illum recentes per cicatricum vias denuo exarabant, quaque acutum traxerant paulo ante ferrum, mox recrudescentibus plagis apertas persequebantur notas, quos iam superbus victor ignavos vocat.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1333)
omnis notata est sanguinis dimensio, ut quamque plagam sulcus exaraverit, altam, patentem, proximam, longam, brevem, quae vis doloris, quive segmenti modus;
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1465)
Quin protinus omnia perlegerent oculis, ni iam praemissus Achates adforet, atque una Phoebi Triviaeque sacerdos, Deiphobe Glauci, fatur quae talia regi:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 2:14)
Rogare longo putidam te saeculo, viris quid enervet meas, cum sit tibi dens ater et rugis vetus frontem senectus exaret hietque turpis inter aridas natis podex velut crudae bovis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 81)
tum Flavius, Cras, inquit, tabellarii, et ego ibidem has inter cenam exaravi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 212:8)
nec per partes modo scrutanda omnia, sed perlectus liber utique ex integro resumendus, praecipueque oratio, cuius virtutes frequenter ex industria quoque occultantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 21:2)
quod videre non est satis, perlegendum erit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 140:2)
Igitur perlectis litteris, cum prius omnes signa sua cognovissent, senatus decernit, uti abdicato magistratu Lentulus itemque ceteri in liberis custodiis habeantur.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 47장9)
Qui postquam allatas litteras audivit et ex consuetudine ratus opera aut ingenio suo opus esse in tabernaculum introiit, dormiente illo epistulam super caput in puluino temere positam sumit ac perlegit, dein propere cognitis insidiis ad regem pergit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 71장3)
Tanta autem dulcedine me tenuit et traxit, ut illum sine ulla dilatione perlegerim.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 46 1:4)
Recitator historiam ingentem attulit minutissime scriptam, plicatam, et magna parte perlecta " desinam," inquit, " si vultis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 2:4)
Nemo, qui obstetricem parturienti filiae sollicitus accersit, edictum et ludorum ordinem perlegit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 30:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION