라틴어 문장 검색

sic mentes aegras studia laeta permulcent.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 57:4)
Tum gravia monstri colla permulcens manu adamante texto vincit;
(세네카, Hercules Furens 12:23)
agedum senile pectus, o miserae manus, pulsate, at una funeri tanto sat est grandaeva anus defecta, quod totus brevi iam quaeret orbis?
(세네카, Hercules Oetaeus 27:19)
Confusa tristi proximae noctis metu visuque, nutrix, mente turbata feror, defecta sensu.
(세네카, 옥타비아 11:1)
vadit' incerto pede, iam viribus defecta:
(세네카, 파이드라 5:7)
Aiebat itaque apud Alexandrum esse dicendam sententiam ut multa adulatione animus eius permulceretur, seruandum tamen aliquem modum, ne conrueret ratio et accideret tale aliquid quale accidit Atheniensibus, cum publicae eorum blanditiae non tantum deprehensae set castigatae sunt.
(세네카, Suasoriae, chapter 1 6:1)
Thales hic etiam numeris perquirit et astris defectum ut Phoebi nec non Lunaeque laborem nuntiet anterius;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium31)
Ipsa manu tenera tecum scripsisse Voluptas tunc Venus Idaliis unxit fastigia sucis permulsitque comis blandumque reliquit honorem sedibus, et volucres vetuit discedere natos.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Villa Tiburtina Manilii Vopisci3)
"certum est, inde sonus geminas mihi circuit aures, sed tu, dum nimio possessa Hyperione flagrat torva Cleonaei iuba sideris, exue curis pectus et assiduo temet furare labori, et sontes operit pharetras arcumque retendit Parthus et Eleis auriga laboribus actos Alpheo permulcet equos et nostra fatescit laxaturque chelys:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, epistola ad Vitorium Marcellum12)
tardius ille premit, nee iam hic absistere velox, defectique ambo genibus pariterque quierunt.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권309)
ceu nondum anima defectus utraque cum sua Centaurus moriens in terga recumbit, certat opus ferri:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권310)
sic ait, et magna cunctantis pectora dextra permulsit tacite seseque in corde reliquit, fulminis haud citius radiis adflata cupressus combibit infestas et stirpe et vertice flammas, quam iuvenis multo possessus numine pectus erexit sensus letique invasit amorem, ut vero aversae gressumque habitumque notavit et subitam a terris in nubila crescere Manto, obstipuit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권297)
"sed dulces Thebae, nimirum hic clarior ortus, et meliora meos permulcent sidera voltus, hic genetrix natique, habeas Thebana regasque moenia, quo Cadmus, quo Laius omine rexit quoque ego;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권387)
"huc adtolle genas defectaque lumina:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권144)
ipsum etiam Solem defectum lumine uidit iungere pallentes nubilus annus equos:
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 536)

SEARCH

MENU NAVIGATION