라틴어 문장 검색

fiet enim formidolosus et contumax, nisi eum blandiente tactu permulseris.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 101:3)
si paulum valetudo titubavit, non spem hominum excitari, sed metum ?
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 118:2)
nihil tam magnum, nihil tam recens in cuiusquam pectore furit, quod non circumfusus ille permulceat.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 125:2)
Illa in primo fervore, cum maxime impatientes ferocesque sunt miseri, accessum Areo, philosopho viri sui, praebuit et multum eam rem profuisse sibi confessa est, plus quam populum Romanum, quem nolebat tristem tristitia sua facere, plus quam Augustum, qui subducto altero adminiculo titubabat nec luctu suorum inclinandus erat, plus quam Tiberium filium, cuius pietas efficiebat, ut in 1110 acerbo et defleto gentibus funere nihil sibi nisi numerum deesse sentiret.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 22:1)
Sed puta, Marcia, ereptum tibi amplius quam ulla umquam mater amiserit - non permulceo te nec extenuo calamitatem tuam.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 33:3)
sic mentes aegras studia laeta permulcent.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 57:4)
Quomodo homini pusillo solacium in malis fuit etiam magnorum virorum titubare fortunam, et aequiore animo filium in angulo flevit, qui vidit acerba funera etiam ex regia duci, sic animo aequiore fert ab aliquo laedi, ab aliquo contemni, cuicumque venit in mentem nullam esse tantam potentiam, in quam non occurrat iniuria.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 152:1)
Paulum titubat acies, facilius adversus illam animum quam oculos attollo.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 10:2)
sedit et gravior ratis utrimque Lethen latere titubanti bibit.
(세네카, Hercules Furens 12:13)
Tum gravia monstri colla permulcens manu adamante texto vincit;
(세네카, Hercules Furens 12:23)
passus an pondus titubavit Atlas?
(세네카, Hercules Oetaeus 23:31)
quid, anime, titubas?
(세네카, 메데아 14:29)
Aiebat itaque apud Alexandrum esse dicendam sententiam ut multa adulatione animus eius permulceretur, seruandum tamen aliquem modum, ne conrueret ratio et accideret tale aliquid quale accidit Atheniensibus, cum publicae eorum blanditiae non tantum deprehensae set castigatae sunt.
(세네카, Suasoriae, chapter 1 6:1)
hi stantes motu titubant plantaque madenti labuntur firmantque pedum vestigia pennis.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium 15)
Haec igitur prima est vel causa vel actio laudum, quod mihi germani, dum lubrica volvitur aetas, servatus tecum domini per dona probatur nec fama titubante pudor;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Euchariston ad Faustum Episcopum19)

SEARCH

MENU NAVIGATION