라틴어 문장 검색

Longe illi triplex murus totidemque arces, portus ille marmoreus et fons celebratus Arethusae;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 34:1)
tantum elementa queunt permutato ordine solo;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 19:21)
sic ipsis in rebus item iam materiai [intervalla vias conexus pondera plagas] concursus motus ordo positura figurae cum permutantur, mutari res quoque debent.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 23:12)
iam triplex animi est igitur natura reperta;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 6:6)
exemplum porro gignundis rebus et ipsa notities hominum divis unde insita primum est, quid vellent facere ut scirent animoque viderent, quove modost umquam vis cognita principiorum quidque inter sese permutato ordine possent.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 5:16)
adeo ut in quadam actione quam habuit cum Cicerone susceptam precario a Tullio postulasset ut locum dicendi permutaret secum:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 3:2)
Dat Niso Mnestheus pellem horrentisque leonis Exuvias, galeam fidus permutat Aletes.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IX. 5:3)
Haec est ergo triplex causa vel podagrae vel cuiuslibet ex confluentia morbi:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 25:3)
verna, Hoc quod transtiberinus ambulator, Qui pallentia sulphurata fractis Permutat vitreis, quod otiosae Vendit qui madidum cicer coronae, Quod custos dominusque viperarum, Quod viles pueri salariorum, Quod fumantia qui tomacla raucus Circumfert tepidis cocus popinis, Quod non optimus urbicus poeta, Quod de Gadibus improbus magister, Quod bucca est vetuli dicax cinaedi.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XLI4)
Reddatur si pugna triplex pastoris Hiberi, Est tibi qui possit vincere Geryonen.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LXV6)
Virus ut hoc alio fallax permutet odore, Deposita quotiens balnea veste petit, Psilothro viret aut acida latet oblita creta Aut tegitur pingui terque quaterque faba.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XCIII2)
Permutatur onus stipataque tollitur alte Grandis in angusta sarcina sandapila.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXXV7)
Aestuet ut nostro madidus conviva ministro, Quem permutatum nec Ganymede velis;
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXII4)
unde est gens illi triplex, populi sub gente quaterni.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2785)
quos cum ille superasset, revertens in insidias quas sibi Iobates struxerat incidit, quibus prostratis novissime missus adversus Chimaeram, triplex monstrum, siquidem prima pars eius leo erat, posterior draco, in medio caput caprae, quod ignes efflabat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 1187)

SEARCH

MENU NAVIGATION