라틴어 문장 검색

sed cum secundis Saturnalibus ad Philippum vesperi venisset, villa ita completa a militibus est ut vix triclinium ubi cenaturus ipse Caesar esset vacaret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 52 2:3)
praeterea tribus tricliniis accepti οἱ περι` αὐτο`ν valde copiose.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 52 4:1)
de triclinio cura, ut facis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 22 1:9)
pernoctant venatores in nive in montibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 40:7)
quo tandem igitur gaudio adfici necesse est sapientis animum cum his habitantem pernoctantemque curis!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 69:1)
quo cum venissem, vita illa beata, quae ferebatur, plena Italicarum Syracusiarumque mensarum, nullo modo mihi placuit, bis in die saturum fieri nec umquam pernoctare solum ceteraque, quae comitantur huic vitae, in qua sapiens nemo efficietur umquam, moderatus vero multo minus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 100:6)
cum duo Syri expilaturi [lagoenam] triclinium intraverunt, dumque inter argentum avidius rixantur, diductam fregerunt lagoenam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 22:5)
Deinde ut contubernali meo melius succederet, Per fidem inquam vestram, Ascyltos in hoc triclinio solus ferias agit?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 24:6)
Trimalchio, lautissimus homo, horologium in triclinio et bucinatorem habet subornatum, ut subinde sciat, quantum de vita perdiderit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 26:8)
Nos | iam ad triclinium perveneramus, in cuius parte prima procurator rationes accipiebat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 30:1)
Et quod praecipue miratus sum, in postibus triclinii fasces erant cum securibus fixi, quorum unam partem quasi embolum navis aeneum finiebat, in quo erat scriptum:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 30:2)
| His repleti voluptatibus cum conaremur in triclinium intrare, exclamavit unus ex pueris, qui super hoc officium erat positus, "Dextro pede.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 30:8)
Paratissimus puer non minus me acido cantico excepit, et quisquis aliquid rogatus erat ut daret . . . pantomimi chorum, non patris familiae triclinium crederes.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 31:6)
Ut deinde pinna argentea dentes perfodit,Amici inquit nondum mihi suave erat in triclinium venire, sed ne diutius absentivos morae vobis essem, omnem voluptatem mihi negavi.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 33:1)
Sophos universi clamamus et sublatis manibus ad cameram iuramus Hipparchum Aratumque com parandos illi homines non fuisse, donec advenerunt ministri ac toralia praeposuerunt toris, in quibus retia erant picta subsessoresque cum venabulis et totus venationis apparatus, Necdum sciebamus, quo mitteremus suspiciones nostras, cum extra triclinium clamor sublatus est ingens, et ecce canes Laconici etiam circa mensam discurrere coeperunt.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 40:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION