라틴어 문장 검색

totus vero hic locus non ideo tractatur a nobis, ut oratio, quae ferri debet ac fluere, dimetiendis pedibus ac perpendendis syllabis consenescat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 369:1)
neque enim vim summam dicendi et os admiratione dignum infelix usque ad ultimum sollicitudo persequitur, quae oratorem macerat et coquit aegre verba vertentem et perpendendis coagmentandisque eis intabescentem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 243:2)
Si perpendere te voles, sepone pecuniam, domum, dignitatem, intus te ipse considera.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 80 10:5)
Eo animo quidque debetur, quo datur, nec quantum sit, sed a quali profectum voluntate, perpenditur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 6:1)
Mihi crede, felix illud saeculum ante architectus fuit, ante tectores.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 8:6)
Vetuit parere opinionibus falsis et quanti quidque esset, vera aestimatione perpendit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 34:4)
Si liberum est tibi, si arbitrii tui est, utrum velis an non, id apud te ipse perpendes ;
(세네카, 행복론, Liber II 82:2)
quid est, quare grati velimus esse, cum morimur, quare singulorum perpendamus officia, quare id agamus in omnem vitam nostram memoria decernente, ne cuius officii videamur obliti ?
(세네카, 행복론, Liber IV 104:2)
Delibera tecum et perpende, quid velis :
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 107:2)
Non numero nec pondere beneficia nec ulla nisi accipientis aestimatione perpendam ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 102:4)
nec pilae sunt mediae sed columnae, quas architecti peritiores aedificiorum purpuras nuncupavere.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 8:2)
itaque nihil non perpensum probatumque recipiebatur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Petreio suo salutem 3:3)
potes enim utrumque more quo qui optimo, id est ut cultor aliquis e primis architectusque.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 10:9)
Perpende autem, frater carissime, quia omne, quod in hac mortali carne patimur ex infirmitate naturae, est digno Dei iudicio post culpam ordinatum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 6:13)
Haec igitur dilectionem tuam praedicto fratri necesse est dicere, ut ipse in praesenti illic positus perpendat, qualiter omnia debeat dispensare.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXX. 1:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION