라틴어 문장 검색

quare proprietas non ad nomen, sed ad vim significandi refertur nec auditu, sed intellectu perpendenda est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 45:3)
frequentissima praeparatio, cum pluribus verbis, vel quare facturi quid simus vel quare fecerimus, dici solet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 64:6)
totus vero hic locus non ideo tractatur a nobis, ut oratio, quae ferri debet ac fluere, dimetiendis pedibus ac perpendendis syllabis consenescat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 369:1)
neque enim vim summam dicendi et os admiratione dignum infelix usque ad ultimum sollicitudo persequitur, quae oratorem macerat et coquit aegre verba vertentem et perpendendis coagmentandisque eis intabescentem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 243:2)
" Quid sibi," inquis, " ista praeparatio vult ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 6:1)
Si perpendere te voles, sepone pecuniam, domum, dignitatem, intus te ipse considera.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 80 10:5)
Eo animo quidque debetur, quo datur, nec quantum sit, sed a quali profectum voluntate, perpenditur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 6:1)
Vetuit parere opinionibus falsis et quanti quidque esset, vera aestimatione perpendit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 34:4)
nihil est autem tam inicum quam manifesta praeparatio:
(세네카, Controversiae, book 7, chapter pr 3:2)
itaque moderatio est adhibenda, ut sit illa praeparatio, non cofessio.
(세네카, Controversiae, book 7, chapter pr 3:4)
Si liberum est tibi, si arbitrii tui est, utrum velis an non, id apud te ipse perpendes ;
(세네카, 행복론, Liber II 82:2)
quid est, quare grati velimus esse, cum morimur, quare singulorum perpendamus officia, quare id agamus in omnem vitam nostram memoria decernente, ne cuius officii videamur obliti ?
(세네카, 행복론, Liber IV 104:2)
Delibera tecum et perpende, quid velis :
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 107:2)
Et ut scias quemadmodum incipiant adfectus aut crescant aut efferantur, est primus motus non voluntarius, quasi praeparatio adfectus et quaedam comminatio ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 21:1)
Non numero nec pondere beneficia nec ulla nisi accipientis aestimatione perpendam ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 102:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION