라틴어 문장 검색

o, sodes, quotiens tibi loquenti Byzantina sophos dedere regna, et te seu Latialiter sonantem tamquam Romulea satum Subura, seu linguae Argolicae rotunditate undantem Marathone ceu creatum plaudentes stupuere Bosphorani, mirati minus Atticos alumnos!
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium54)
non enim sanctum est ut de moribus amici cito perperam sentias, huic eram themati scilicet incubaturus id iam agens otii idque habens aevi, quod iuvenem militantemque dictasse praesumptiosum fuisset, publicasse autem periculosum?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Montio suo salutem 1:3)
togatorum illic perorantum peritiam consulere perrexit, pro victoria computaturus, si se intellexerit iure superari, modo ne sibi suisque desidiae vitio perperam cavisse culpetur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Leontio salutem 2:3)
nec citra iustum ista conicio, quandoquidem mortalium mentibus vis haec naturalitus inest, ut, si quid perperam fiat, minus indulgeant plus amici.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Lupo salutem. 2:2)
Sed et cum perperam Chrestianus pronuntiatur a vobis (nam nec nominis certa est notitia penes vos), de suavitate vel benignitate conpositum est.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 3장 5:4)
plane temperamus, ne ultra modum aut perperam utamur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 42장 1:6)
neque recte an perperam interpretor;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 239:1)
ingenti incremento rebus auctis cum in tanta multitudine hominum, discrimine recte an perperam facti confuso, facinora clandestina fierent, ad terrorem increscentis audaciae media urbe inminens foro aedificatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 356:1)
luce orta vocatis classico ad concilium militibus ad tribunos, cum et recte et perperam facto pretium deberetur, Manlius primum ob virtutem laudatus donatusque non ab tribunis solum militum sed consensu etiam militari;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 506:1)
C. Claudius flamen Dialis, quod exta perperam dederat, flamonio abiit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 332:2)
unius ut coram P. Scipione, qui Locros recepit et omnium nobis recte perperamque factorum est testis, agatur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 228:1)
recte an perperam fecerint, ipsi sui facti rationem reddent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 175:1)
Numquam etiam quicquam adhuc verborum est prolocutus perperam:
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 158)
Dic sodes mihi, bellan videtur specie mulier?
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 778)
multa multis saepe suasit perperam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 2116)

SEARCH

MENU NAVIGATION