라틴어 문장 검색

Inminentem temerario duci cladem praedixerant insidentia signis examina et aquilae prodire nolentes et commissam aciem secutus ingens terrae tremor;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 14:2)
Ideo apud Lacedaemonios inter cetera exactae vitae instituta hoc quoque exercitii genus a Lycurgo est institutum, ut adolescentes et scommata sine morsu dicere et ab aliis in seº dicta perpeti discerent:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 21:2)
His terque quaterque Vocibus excitum postquam cessare videbat, Dum se deesse deis, ac non sibi numina, credit, Sponte per incautas audet tentare tenebras, Quod iussi timuere, fretum, temeraria prono Expertus cessisse deo:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:20)
Quo te, dure, tulit virtus temeraria, Caesar?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:61)
Ne rue per medios nimium temerarius hostes, Nec tibi fatales admoveris ante Philippos, Thessalia periture tua.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 6:17)
Remane, temeraria coniunx, Et tu, nate, precor, longeque e litore casus Exspectate meos:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 6:25)
Temeraria dextra, Cur obicis Magno tumulum, manesque vagantes Includis?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 8:45)
Non sum tam temerarius nec audax Nec mendacia qui loquar libenter.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XLIII2)
Cauta sit ut virtus, nec te temerarius ardor In medios enses saevaque tela ferat.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XXV2)
Abstulerat totam temerarius institor urbem, Inque suo nullum limine limen erat.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXI1)
Quid te frena iuvant temeraria?
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XIV7)
ensesque nefandi invidiose ad pluralem transit numerum, ut Terentius non perpeti meretricum contumelias.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1553)
vel humi vel periculose, ut in consuetudine solemus dicere temerarios homines.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 3272)
aut invidiose 'vulnera' ait pro 'vulnus', sicut Terentius non perpeti meretricum contumelias, cum de Thaide loqueretur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 8482)
sane multi volunt 'nomina regum' pro 'nomen regis' positum, ut sit quemadmodum illud in Terentio "non perpeti meretricum con- tumelias", cum de una loqueretur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 1066)

SEARCH

MENU NAVIGATION