라틴어 문장 검색

et perquirentes subtilius, inuenerunt, quia de illo loco adsumptus erat puluis, ubi regis Osualdi sanguis fuerat effusus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. X. 1:3)
sollicita mater congregationis, qua hora etiam eam monasterii partem, qua ancellarum Dei caterua a uirorum erat secreta contubernio, eadem plaga tangeret, crebrius in conuentu sororum perquirere coepit, quo loci in monasterio corpora sua poni, et cymiterium fieri uellent, cum eas eodem, quo ceteros exterminio raptari e mundo contingeret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. VII.5)
in eo bello et virtus et fortuna enituit Tulli;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 432:1)
magna ea manus fuit, neque aliorum magis in Volsco bello virtus atque opera enituit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 263:1)
Fabium nomen maxime enituit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 508:2)
non aliorum eo proelio virtus magis enituit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 697:4)
ergo dum nullum fastiditur genus in quo eniteret virtus, crevit imperium Romanum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 36:1)
tantum suam felicitatem virtutemque enituisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 330:1)
ei quando quem auctionem facturum sciunt, adeunt, perquirunt quid sit causae ilico:
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 1, scene 331)
quia qui alterum incusat probri, sumpse enitere oportet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 1, scene 2125)
sed qui diligentius perquisierunt, tradiderunt eos esse octo, maxime quidem Andronicus Cyrrestes, qui etiam exemplum conlocavit Athenis turrem marmoream octagonon et in singulis lateribus octagoni singulorum ventorum imagines excalptas contra suos cuiusque flatus designavit, supraque eam turrim metam marmoream perfecit et insuper Tritonem aereum conlocavit dextra manu virgam porrigentem, et ita est machinatus, uti vento circumageretur et semper contra flatum consisteret supraque imaginem flantis venti indicem virgam teneret.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장25)
sed antequam naturales res incipiam explicare, de aedificiorum rationibus, unde initia ceperint et uti creverint eorum inventiones, ante ponam, et insequar ingressus eorum, qui antiquitates rerum naturae et initia humanitatis et inventiones perquisitas scriptorum praeceptis dedicaverunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 머리말22)

SEARCH

MENU NAVIGATION