라틴어 문장 검색

Iudicem decet viam parare ad iustam sententiam, qualem Deus parat valles exaltando, colles deprimendo.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 2:7)
Quia cognovi multa scelera vestra et fortia peccata vestra, opprimentes iustum, accipientes munus et pauperes deprimentes in porta.
(불가타 성경, 아모스서, 5장12)
Et accessit ad eum gubernator et dixit ei: " Quid? Tu sopore deprimeris? Surge, invoca Deum tuum, si forte recogitet Deus de nobis, et non pereamus ".
(불가타 성경, 요나서, 1장6)
Cur enim flammas quidem sursum leuitas uehit, terras uero deorsum pondus deprimit, nisi quod haec singulis loca motionesque conueniunt?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 2:13)
Infirma perrumpere luce.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, IV 6:1)
Accedebat etiam ad reliquas causas quod is locus depressus erat puteique ibi non nulli fieri [complures] poterant:
(카이사르, 아프리카 전기 51:5)
A qua pauciora ab amplioribus circumventa navigia deprimuntur, ibique Scipio cum quos paulo ante nominavi interiit.
(카이사르, 아프리카 전기 96:3)
Capta est una hostium quadriremis, depressa est altera, duae omnibus epihatis nudatae;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 11:7)
Capitur hoc proelio quinqueremis una et biremis cum defensoribus remigibusque, et deprimuntur tres, nostris incolumibus omnibus.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 16:9)
Quorum pars proximas nacta navis multitudine hominum atque onere depressa est, pars resistens et dubitans quid esset capiendum consili ab Alexandrinis interfecta est;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 20:8)
Navigium quidem eius multitudine depressum militum una cum hominibus interiit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 21:5)
Deprimitur ipsius Octavi quadriremis, multae praeterea capiuntur aut rostris pefforatae merguntur;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 46:8)
in quam plures cum confugerent, depressa scapha vulneratus tamen adnatat ad suum myoparonem.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 46:11)
Ibi turres cum ternis tabulatis erigebat easque multis tormentis et omni genere telorum completas ad opera Caesaris adpellebat, ut rates perrumperet atque opera disturbaret.
(카이사르, 내란기, 1권 26:2)
Itaque, dum locus comminus pugnandi daretur, aequo animo singulas binis navibus obiciebant atque iniecta manu ferrea et retenta utraque nave diversi pugnabant atque in hostium naves transcendebant et magno numero Albicorum et pastorum interfecto partem navium deprimunt, nonnullas cum hominibus capiunt, reliquas in portum compellunt.
(카이사르, 내란기, 1권 58:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION