라틴어 문장 검색

Philopoemen praetor, iam inde ab initio exulum causae amicus, et auctor semper Achaeis minuendi opes et auctoritatem Lacedaemoniorum, concilium querentibus dedit, decretumque referente eo factum est, cum in fidem Achaeorum tutelamque T. Quinctius et Romani Laconicae orae castella et vicos tradidissent et, cum abstinere iis ex foedere Lacedaemonii deberent, Las vicus oppugnatus esset, caedesque ibi facta, qui eius rei auctores adfinesque essent, nisi dederentur Achaeis, violatum videri foedus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 376:1)
deinde ut omnes externi auxiliares, qui mercede apud tyrannos militassent, terra Laconica excederent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 406:2)
nonne hac noctu nostra navis ex portu Persico venit, quae me advexit?
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1366)
nam noctu hac soluta est navis nostra e portu Persico, et ubi Pterela rex regnavit oppidum expugnavimus, et legiones Teloboarum vi pugnando cepimus, et ipsus Amphitruo optruncavit regem Pterelam in proelio.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1378)
Cenavin ego heri in navi in portu Persico?
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2415)
Vocant Laconicum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 2, scene 291)
Clavem mi harunc aedium Laconicam iam iube efferri intus:
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 2, scene 1160)
Non minus Lacones, Pausania Agesilae filio duce, Plataico proelio pauca manu infinitum numerum exercitus Persarum cum superavissent, acto cum gloria triumpho spoliorum et praedae, porticum Persicam ex manubiis, laudis et virtutis civium indicem, victoriae posteris pro tropaeo constituerunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장29)
uti sunt porticus Pompeianae, itemque Athenis porticus Eumenicae Patrisque Liberi fanum et exeuntibus e theatro sinistra parte odeum, quod Themistocles columnis lapideis dispositis navium malis et antemnis e spoliis Persicis pertexit (ideo autem etiam incensum Mithridatico bello rex Ariobarzanes restituit);
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 9장2)
Laconicum sudationesque sunt coniungendae tepidario;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 10장25)
Namque aedificatur locus uti laconicum et expolitur marmore subtiliter et levigatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 10장3)
ante id fit fornacula habens in laconicum nares, et eius praefurnium magna diligentia comprimitur, ne flamma extra dissipetur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 10장4)
hanc autem ignis potestas urendo cogit emittere per nares intra laconicum fuliginem, quae circa parietem et camerae curvaturam adhaerescit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 10장6)
proxima autem introrsus e regione frigidarii conlocetur concamerata sudatio longitudine duplex quam latitudo, quae habeat in versuris ex una parte laconicum ad eundem modum, uti quam supra scriptum est, compositum, ex adverso laconici caldam lavationem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 11장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION