라틴어 문장 검색

Motae sonuere colubrae, parsque iacent umeris, pars circum pectora lapsae sibila dant saniemque vomunt linguisque coruscant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 46:8)
nec verba volenti sufficiunt, quotiensque aliquos parat edere questus, sibilat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 57:2)
at illud stridet et in tepida submersum sibilat unda.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 31:3)
Cui postquam pinus, baculi quae praebuit usum, ante pedes posita est, antemnis apta ferendis, sumptaque harundinibus compacta est fistula centum, senserunt toti pastoria sibila montes, senserunt undae;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 73:3)
Vix bene desierant, cum cristis aureus altis in serpente deus praenuntia sibila misit adventuque suo signumque arasque foresque marmoreumque solum fastigiaque aurea movit pectoribusque tenus media sublimis in aede constitit atque oculos circumtulit igne micantes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 59:3)
Adnuit his motisque deus rata pignora cristis et repetita dedit vibrata sibila lingua.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 61:2)
hos quoque, qui geniti Graia creduntur ab urbe, pro patrio cultu Persica braca tegit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 1015)
cum libet, in gelidum flabrali frigore ventum spiritus existit tenuis et sibilat aer.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3274)
vidit anguis inmolatam corporis sacri hostiam, vidit, et fellis perusti mox venenum perdidit, saucius dolore multo, colla fractus sibila.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus omnis horae47)
en Persici ex orbis sinu, sol unde sumit ianuam, cernunt periti interpretes regale vexillum magi.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Epiphaniae8)
nullane tristificis Tritonia noctua Carrhis advolitans praesto esse deam praenuntia Crasso prodidit, aut Paphiam niveae vexere columbae, cuius inauratum tremeret gens Persica limbum?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2202)
"ars seminandis efficax erroribus, barbam rigentem dum Iovis circumplicat, dum defluentem leniter flectens comam limat capillos et corymbos Liberi, et dum Minervae pectus hydris asperat, iniecit atram territis formidinem, ut fulmen aeris ceu Tonantis horreant, tremant venenum sibilantis Gorgonae, putent ephebum post triumphos Indicos ferire thyrso posse, cum sit ebrius."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1110)
iamque arva tenebant, ardentisque oculos suffecti sanguine et igni, sibila lambebant linguis vibrantibus ora.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 9:8)
nequiquam longos fugiens dat corpore tortus, parte ferox, ardensque oculis, et sibila colla arduus attollens, pars volnere clauda retentat nexantem nodis seque in sua membra plicantem:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 11:11)
tot Erinys sibilat hydris tantaque se facies aperit;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 20:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION